previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Camillo consule Falerios circumsedente magister ludi plurimos et nobilissimos inde pueros uelut ambulandi gratia eductos in castra Romanorum perduxit. quibus interceptis non erat dubium quin Falisci deposita belli gerendi pertinacia tradituri se nostro imperatori essent. ea re senatus censuit ut pueri uinctum magistrum uirgis caedentes in patriam remitterentur. qua iustitia animi eorum sunt capti, quorum moenia expugnari non poterant: namque Falisci beneficio magis quam armis uicti portas Romanis aperuerunt.

Eadem ciuitas aliquotiens rebellando semperque aduersis contusa proeliis tandem se Q. Lutatio consuli dedere coacta est. aduersum quam saeuire cupiens populus Romanus, postquam a Papirio, cuius manu iubente consule uerba deditionis scripta erant, doctus est Faliscos non potestati, sed fidei se Romanorum conmisisse, omnem iram placida mente deposuit pariterque et uiribus odii, non sane facile uinci adsuetis, et uictoriae obsequio, quae promptissime licentiam subministrat, ne iustitiae suae deesset obstitit.

Idem, cum P. Claudius Camerinos ductu atque auspiciis suis captos sub hasta uendidisset, etsi aerarium pecunia, fines agris auctos animaduertebat, tamen, quod parum liquida fide id gestum ab imperatore uidebatur, maxima cura conquisitos redemit iisque habitandi gratia locum in Auentino adsignauit et praedia restituit. pecuniam etiamnon ad curiam sed sacraria aedificanda sacrificiaque facienda tribuit iustitiaeque promptissimo tenore effecit ut exitio suo laetari possent, quia sic renati erant.

Moenibus nostris et finitimis regionibus quae adhuc retuli ... , quod sequitur per totum terrarum orbem manauit. Timochares Ambraciensis Fabricio consuli pollicitus est se Pyrrum ueneno per filium suum, qui potionibus eius praeerat, necaturum. ea res cum ad senatum esset delata, missis legatis Pyrrum monuit ut aduersus huius generis insidias cautius se gereret, memor urbem a filio Martis conditam armis bella, non uenenis gerere debere. Timocharis autem nomen suppressit, utroque modo aequitatem amplexus, quia nec hostem malo exemplo tollere neque eum, qui bene mereri paratus fuerat, prodere uoluit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: