previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Detrahe Atheniensibus Thesea, nullae aut non tam clarae Athenae erunt, si quidem ille uicatim dispersos ciues suos in suam unam urbem contraxit, separatimque et agresti more uiuenti populo amplissimae ciuitatis formam atque imaginem inposuit. idem saeua potentissimi regis Minois imperia uixdum aetate pubescente reppulit: idem effrenatam Thebarum insolentiam domuit: idem opem liberis Herculis tulit et quidquid ubique monstri aut sceleris fuit uirtute animi ac robore dexterae comminuit. huius tamen summoti ab Atheniensibus Scyros, exule minor insula, ossa mortui cepit.

Iam Solon, qui tam praeclaras tamque utiles Atheniensibus leges tulit, ut, si his perpetuo uti uoluissent, sempiternum habituri fuerint imperium, qui Salaminam uelut hostilem arcem ex propinquo saluti eorum inminentem recuperauit, qui Pisistrati tyrannidem primus uidit orientem, solus armis opprimi debere palam dictitare est ausus, senectutem Cypri profugus exegit, neque ei in patria, de qua optime meruerat, humari contigit.

Bene egissent Athenienses cum Miltiade, si eum post ccc milia Persarum Marathone deuicta in exilium protinus misissent ac non in carcere et uinculis mori coegissent. at, puto, hactenus saeuire aduersus optime meritum abunde duxerunt. immo ne corpus quidem eius sic expirare coacti sepulturae prius mandari passi sunt quam Cimo filius eius eisdem se uinculis constringendum traderet. hanc hereditatem paternam maximi ducis filius et futurus ipse aetatis suae dux maximus solam se creuisse, catenas et carcerem, gloriari potuit.

Aristides etiam, quo totius Graeciae iustitia censetur, continentiae quoque eximium specimen, patria iussus excedere est. felices Athenas, quae post illius exilium inuenire aliquem aut uirum bonum aut amantem sui ciuem potuerunt, cum quo tunc ipsa sanctitas migrauit!

Themistocles eorum, qui ingratam patriam experti sunt, celeberrimum exemplum, cum illam incolumem, claram, opulentam, principem Graeciae reddidisset, eo usque sensit inimicam, ut ad Xerxis, quem paulo ante destruxerat, non debitam sibi misericordiam perfugere necesse haberet.

Phocion uero his dotibus, quae ad pariendum hominum amorem potentissimae iudicantur, clementia et liberalitate instructissimus tantum non in eculeum ab Atheniensibus inpositus est. certe post obitum nullam Atticae regionis, quae ossibus eius iniceretur, glebulam inuenit, iussus extra fines proici, intra quos optimus ciuis uixerat.

Quid abest igitur, quin publica dementia sit existimanda summo consensu maximas uirtutes quasi grauissima delicta punire beneficiaque iniuriis rependere? quod cum ubique tum praecipue Athenis intolerabile uideri debet, in qua urbe aduersus ingratos actio constituta est, et recte, quia dandi et accipiendi beneficii commercium, sine quo uix uita hominumexperet tollit quisquis bene merito parem referre gratiam neglegit. quantam ergo reprehensionem merentur qui, cum aequissima iura, sed iniquissima ingenia haberent, moribus suis quam legibus uti maluerunt? quod si qua prouidentia deorum effici posset ut excellentissimi uiri, quorum modo casus retuli, legem ingratorum uindicem retinentes patriam suam in ius ad aliam ciuitatem pertraherent, nonne ingeniosum et garrulum populum mutum atque elinguem hac postulatione reddidissent? 'Discordes foci tui pagisque diuidua tuguria Graeciae facta sunt columen: lucet Marathon Persicis tropaeis: Salamis et Artemisium Xerxis naufragia numerantur: praeualidis manibus exhausta moenia pulchrioribus operibus consurgunt. harum rerum auctores ubi uixerunt? ubi iacent? responde! nempe Thesea paruulo in scopulo sepeliri et Miltiadem in carcere mori et Cimona paternas induere catenas et Themistoclea uictorem uicti hostis genua conplecti Solonemque cum Aristide et Phocione penates suos ingrata fugere coegisti, cum interim cineribus nostris foede ac miserabiliter dispersis Oedipodis ossa, caede patris, nuptiis matris contaminati, inter ipsum Arium pagum, diuini atque humani certaminis uenerabile domicilium, et excelsam praesidis Mineruae arcem honore arae decoratos sacro sanctiores colis. adeo tibi aliena mala tuis bonis gratiora sunt. lege itaque legem, quae te iure iurando obstrictam tenet, et quia bene meritis debita reddere praemia noluisti, laesis iusta piacula exsolue'. tacent mutae illorum umbrae, fati necessitate constrictae: at, inmemores beneficiorum Athenae, reprehensionis lingua sermone licenti soluta non tacet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: