previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



DE GRATIS

Gratas uero animi significationes et ingrata facta libuit oculis subicere, ut uitio ac uirtuti iusta merces aestimationis ipsa comparatione accederet. sed quoniam contrario proposito sese distinxerunt, nostro quoque stilo separentur, prioremque locum obtineant quae laudem quam quae reprehensionem merentur.


Atque ut a publicis actis ordiar, Marcium patriae ... conantem admotoque portis urbis ingenti Volscorum exercitu funus ac tenebras Romano imperio minantem Veturia mater et Volumnia uxor nefarium opus exequi precibus suis passae non sunt. in quarum honorem senatus matronarum ordinem benignissimis decretis adornauit: sanxit namque ut feminis semita uiri cederent, confessus plus salutis rei publicae in stola quam in armis fuisse, uetustisque aurium insignibus nouum uittae discrimen adiecit. permisit quoque his purpurea ueste et aureis uti segmentis. super haec aedem et aram Fortunae muliebri eo loco, quo Coriolanus exoratus fuerat, faciendam curauit, memorem beneficii animum suum exquisito religionis cultu testando.

Quem secundi etiam Punici belli tempore exhibuit: cum enim a Fuluio Capua obsideretur ac duae Campanae mulieres beniuolentiam erga Romanos dimittere ex animis noluissent, Vestia Oppia mater familiae et Cluuia Facula meretrix, quarum altera cotidie pro salute exercitus nostri sacrificauit, altera captis militibus Romanorum alimenta subministrare non destitit, urbe illa oppressa senatus his et libertatem et bona restituit, et si quid amplius praemii petissent, libenter se daturum adseuerauit. uacasse tanto gaudio patribus conscriptis duabus humillimis feminis referre gratiam, nedum tam prompte retulisse mirandum.


Quid illa quoque iuuentute Romana gratius, quae Nautio et Minucio consulibus ultro nomina sua militari sacramento obtulit, ut Tusculanis, quorum fines Aequi occupauerant, praesidium ferrent, quia paucis ante mensibus constantissime et fortissime imperium populi Romani defenderant? ergo, quod auditu nouum est, ne patriae grata uoluntas cessasse uideretur, exercitus se ipse conscripsit.


Magnum grati populi specimen in Q. Fabio Maximo enituit: nam cum quinque consulatibus salutariter re publica administrata decessisset, certatim aes contulit, quo maior ac speciosior funeris eius pompa duceretur. eleuet aliquis praemia uirtutis, cum animaduertat fortes uiros felicius sepeliri quam uiuere ignauos.


Fabio autem etiam incolumi summa cum gloria gratia relata est. dictatori ei magister equitum Minucius scito plebis, quod numquam antea factum fuerat, aequatus partito exercitu separatim in Samnio cum Hannibale conflixerat. ubi temere inito certamine pestiferum habiturus exitum subsidio Fabi conseruatus, et ipse eum patrem appellauit et ab legionibus suis patronum salutari uoluit ac deposito aequalis imperii iugo magisterium equitum, sicut par erat, dictaturae subiecit inprudentisque uulgi errorem gratae mentis significatione correxit:

8


tam hercule probabiliter quam Q. Terentius Culleo praetoria familia natus et inter paucos senatorii ordinis splendidus optimo exemplo Africani superioris currum triumphantis, quia captus a Karthaginiensibus ab eo fuerat recuperatus, pilleum capite gerens secutus est: auctori enim libertatis suae tamquam patrono accepti beneficii confessionem spectante populo Romano merito reddidit.


At Flaminini de Philippo rege triumphantis currum non unus, sed duo milia ciuium Romanorum pilleata comitata sunt, quae is Punicis bellis intercepta et in Graecia seruientia cura sua collecta in pristinum gradum restituerat. † geminarum ea decus imperatoris, a quo simul et deuicti hostes et conseruati ciues spectaculum patriae praebuerunt. illorum quoque salus dupliciter omnibus accepta fuit, et quia tam multi et quia tam grati exoptatum libertatis statum recuperauerant.


Metellus uero Pius pertinaci erga exulem patrem amore tam clarum lacrimis quam alii uictoriis cognomen adsecutus non dubitauit consul pro Q. Calidio praeturae candidato supplicare populo, quod tribunus pl. legem, qua pater eius in ciuitatem restitueretur, tulerat. quin etiam patronum eum domus et familiae suae semper dictitauit. nec hac re de principatu, quem procul dubio obtinebat, quicquam decerpsit, quia non humili, sed grato animo longe inferioris hominis maximo merito eximiam summittebat dignitatem.


Nam C. quidem Marii non solum praecipuus, sed etiam praepotens gratae mentis fuit impetus: duas enim Camertium cohortes mira uirtute uim Cimbrorum sustinentis in ipsa acie aduersus condicionem foederis ciuitate donauit. quod quidem factum et uere et egregie excusauit dicendo, inter armorum strepitum uerba se iuris ciuilis exaudire non potuisse. et sane id tempus tunc erat, quo magis defendere quam audire leges oportebat.


C. Marii uestigia ubique L. Sulla certamine laudis subsequitur: dictator enim priuato etiam Pompeio et caput adaperuit et sella adsurrexit et equo descendit eaque se libenter facere in contione praedicauit, memor ab eo duo de xx annos nato partes suas exercitu paterno adiutas. multa insignia Pompeio, sed nescio an hoc quicquam admirabilius contigerit, quod magnitudine beneficii sui obliuisci Sullam coegit.


Sit aliquis in summo splendore etiam sordibus gratis locus. M. Cornuto praetore funus Hirti et Pansae iussu senatus locante qui tunc libitinam exercebant cum rerum suarum usum tum ministerium suum gratuitum polliciti sunt, quia hi pro re publica dimicantes occiderant, perseuerantique postulatione extuderunt ut exequiarum apparatus sestertio nummo ipsis praebendus addiceretur. quorum laudemadiecta lege condicio auget magis quam extenuat, quoniam quidem quaestum contempserunt nulli alii rei quam quaestui uiuentes.

Pace cinerum suorum reges gentium exterarum secundum hunc tam contemptum gregem referri se patientur, qui aut non adtingendus aut non in ultima parte domesticorum exemplorum conlocandus fuit. sed dum honesti etiam ab infimis istis editi memoria non intercidat, licet separatum locum obtineant, ut nec his adiecti nec illis praelati uideantur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (7 total)
  • Cross-references to this page (5):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COMA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FUNUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIUMPHUS
    • Smith's Bio, Masinissa
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: