previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Commemoratis patribus, qui iniurias filiorum patienter exceperunt, referamus eos, qui mortes aequo animo tolerarunt.


DE PARENTIBVS, QVI OBITVM LIBERORVM FORTI ANIMO TVLERVNT

Horatius Puluillus, cum in Capitolio Ioui optimo maximo aedem pontifex dedicaret interque nuncupationem sollemnium uerborum postem tenens mortuum esse filium suum audisset, neque manum a poste remouit, ne tanti templi dedicationem interrumperet, neque uultum a publica religione ad priuatum dolorem deflexit, ne patris magis quam pontificis partes egisse uideretur. clarum exemplum, nec minus tamen inlustre quod sequitur.


Aemilius Paulus, nunc felicissimi, nunc miserrimi patris clarissima repraesentatio, ex quattuor filiis formae insignis, egregiae indolis duos iure adoptionis in Corneliam Fabiamque gentem translatos sibi ipse denegauit: duos ei fortuna abstulit. quorum alter triumphum patris funere suo quartum ante diem praecessit, alter in triumphali curru conspectus post diem tertium expirauit. itaque qui ad donandos usque liberos abundauerat, in orbitate subito destitutus est. quem casum quo robore animi sustinuerit oratione, quam de rebus a se gestis apud populum habuit, hanc adiciendo clausulam nulli ambiguum reliquit: 'cum in maximo prouentu felicitatis nostrae, Quirites, timerem ne quid mali fortuna moliretur, Iouem optimum maximum Iunonemque reginam et Mineruam precatus sum ut, si quid aduersi populo Romano inmineret, totum in meam domum conuerteretur. quapropter bene habet: annuendo enim uotis meis id egerunt, ut uos potius meo casu doleatis quam ego uestro ingemescerem'.


Vno etiam nunc domestico exemplo adiecto in alienis luctibus orationi meae uagari permittam. Q. Marcius Rex, superioris Catonis in consulatu collega, filium summae pietatis et magnae spei et, quae non parua calamitatis accessio fuit, unicum amisit, cumque se obitu eius subrutum et euersum uideret, ita dolorem altitudine consilii coercuit, ut a rogo iuuenis protinus curiam peteret senatumque, quem eo die lege habere oportebat, conuocaret. quod nisi fortiter maerorem ferre scisset, unius diei lucem inter calamitosum patrem et strenuum consulem neutra in parte cessato officio partiri non potuisset.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (6 total)
  • Cross-references to this page (2):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FUNUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIUMPHUS
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: