previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



DE LIBERALITATE

Nostrum opus pio egressu ad proprium dolorem prouectum in suum ordinem reuocetur, liberalitatisque conmemorationi uacemus. cuius duo sunt maxime probabiles fontes, uerum iudicium et honesta beniuolentia: nam cum ab his orietur, tunc demum ei ratio constat. dono autem ipsi gratiam et magnitudo quidem sua, sed efficaciorem aliquanto opportunitas conciliat: accedit enim pretio rei inaestimabile momentum occasionis. quae Fabio Maximo tot ante saecula paruam pecuniae summam erogatam ad hoc usque tempus laudabilem fecit. captiuos ab Hannibale interposita pactione nummorum receperat. qui cum a senatu non praestarentur, misso in urbem filio fundum, quem unicum possidebat, uendidit eiusque pretium Hannibali protinus numerauit, si ad calculos reuocetur, paruum, utpote septem iugeribus et hoc in Pupinia addictis redactum, si animopraerogantis, omni pecunia maius: se enim patrimonii quam patriam fidei inopem esse maluit, eo quidem maiore cum commendatione, quod proni studii certius indicium est supra uires niti quam uiribus ex facili uti: alter enim quod potest praestat, alter plus etiam quam potest.

8


Itaque eiusdem temporis femina Busa nomine, regionis autem Apulae ditissima, merito quidem liberalitatis testimonium receperit, sed excellentes opes suas Fabianis rei familiaris angustiis non conparauerit: nam etsi circa x ciuium nostrorum, Cannensis proelii reliquias, benignissime intra Canusina moenia alimentis sustentauit, saluo tamen statu fortunarum suarum munificam se populo Romano praestitit: Fabius in honorem patriae paupertatem inopia mutauit.


In Q. quoque Considio saluberrimi exempli nec sine paruo ipsius fructu liberalitas adnotata est. qui Catilinae furore ita consternata re publica, ut ne a locupletibus quidem debitae pecuniae propter tumultum pretiis possessionum deminutis solui creditoribus possent, cum centies atque quinquagies sestertii summam in faenore haberet, neque de sorte quemquam debitorum suorum neque de usura appellari a suis passus est, quantumque in ipso fuit, amaritudinem publicae confusionis priuata tranquillitate mitigauit, opportune mirificeque testatus se nummorum suorum, non ciuilis sanguinis esse faeneratorem: nam qui nunc praecipue negotiatione delectantur, cum pecuniam domum cruentam retulerunt, quam inprobando gaudio exultent cognoscent, si diligenter senatus consultum, quo Considio gratiae actae sunt, legere non fastidierint.


Queri mecum iam dudum populus Romanus uidetur, quod, cum singulorum munificentiam consecter, de sua taceam: ad summam enim eius laudem pertinet quem animum regibus et urbibus et gentibus praestiterit recognosci, quod omne praeclari facti decus crebra memoria in se ipso reuirescit. Asiam bello captam Attalo regi muneris loco possidendam tradidit, eo excelsius et speciosius urbi nostrae futurum imperium credens, si ditissimam atque amoenissimam partem terrarum orbis in beneficio quam in fructu suo reponere maluisset. ipsa uictoria donum felicius, quia multum occupasse inuidiam habere potuit, tantum tribuisse gloria carere non potuit.


Illius uero Romanae liberalitatis caelestem spiritum nullae litterae satis dignis laudibus prosequentur: Philippo enim Macedoniae rege superato, cum ad Isthmicum spectaculum tota Graecia conuenisset, T. Quintius Flamininus tubae signo silentio facto per praeconem haec uerba recitari iussit: 'S. P. Q. R. et T. Quintius Flamininus imperator omnes Graeciae urbes, quae sub dicione Philippi regis fuerunt, liberas atque inmunes esse iubet.' quibus auditis maximo et inopinato gaudio homines perculsi primo ueluti non audisse se quae audierant credentes obticuerunt. iterata deinde pronuntiatione praeconis tanta caelum clamoris alacritate conpleuerunt, ut certe constet aues, quae superuolabant, adtonitas pauentesque decidisse. magni animi fuisset a tot captiuorum capitibus seruitutem detraxisse, quot tunc nobilissimis et opulentissimis urbibus populus Romanus libertatem largitus est.

Ad cuius maiestatem pertinet non solum quae ipse benigne tribuit, sed etiam quae alio tribuente sensit commemorari: ut enim illic meritae, ita hic redditae laudis conmendatio est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (6 total)
  • Cross-references to this page (4):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
    • Lewis & Short, Cum
    • Lewis & Short, tunc
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: