previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



DE AMORE CONIVGALI

A placido et leni adfectu ad aeque honestum, uerum aliquanto ardentiorem et concitatiorem pergam legitimique amoris quasi quasdam imagines non sine maxima ueneratione contemplandas lectoris oculis subiciam, ualenter inter coniuges stabilitae fidei opera percurrens, ardua imitatu, ceterum cognosci utilia, quia excellentissima animaduertenti ne mediocria quidem praestare rubori oportet esse.


Ti. Gracchus anguibus domi suae mare ac femina deprehensis, certior factus ab aruspice mare dimisso uxori eius, femina ipsi celerem obitum instare, salutarem coniugi potius quam sibi partem augurii secutus marem necari, feminam dimitti iussit sustinuitque in conspectu suo se ipsum interitu serpentis occidi. itaque Corneliam nescio utrum feliciorem dixerim, quod talem uirum habuerit, an miseriorem, quod amiserit. o te, Thessaliae rex Admete, crudelis et duri facti crimine sub magno iudice damnatum, qui coniugis tuae fata pro tuis permutari passus es, eaque, ne tu extinguerere, uoluntario obitu consumpta lucem intueri potuisti, et certe parentum prius indulgentiam temptaueras!


Vilior Graccho iniquae fortunae uictima, quamuis senatorii uir ordinis, C. Plautius Numida, sed in consimili amore par exemplum: morte enim uxoris audita doloris inpotens pectus suum gladio percussit. interuentu deinde domesticorum inceptum exequi prohibitus colligatusque, ut primum occasio data est, scissis fasceis ac uulnere diuolso constanti dextra spiritum luctus acerbitate permixtum ex ipsis praecordiis et uisceribus hausit, tam uiolenta morte testatus quantum maritalis flammae illo pectore clausum habuisset.


Eiusdem ut nominis, ita amoris quoque M. Plautius: nam cum imperio senatus classem sociorum sexaginta nauium in Asiam reduceret Tarentumque appulisset, atque ibi uxor eius Orestilla, quae illuc eum prosecuta fuerat, morbo oppressa decessisset, funerata ea et in rogum inposita inter officium unguendi et osculandi stricto ferro incubuit. quem amici, sicut erat, togatum et calceatum corpori coniugis iunxerunt ac deinde subiectis facibus utrumque una cremauerunt. quorum ibi factum sepulcrum est,—Tarenti etiam nunc conspiciturquod uocatur ΤΩΝ ΔΥΟ ΦΙΛΟΥΝΤΩΝ. nec dubito quin, si quis modo extinctis sensus inest, Plautius et Orestilla fati consortione gestientes uultus tenebris intulerint. saneque, ubi idem et maximus et honestissimus amor est, aliquanto praestat morte iungi quam distrahi uita.


Consimilis adfectus Iuliae C. Caesaris filiae adnotatus est. quae, cum aediliciis comitiis Pompei Magni coniugis sui uestem cruore respersam e campo domum relatam uidisset, territa metu ne qua ei uis esset adlata, exanimis concidit partumque, quem utero conceptum habebat, subita animi consternatione et graui dolore corporis eicere coacta est magno quidem cum totius terrarum orbis detrimento, cuius tranquillitas tot ciuilium bellorum truculentissimo furore perturbata non esset, si Caesaris et Pompei concordia communis sanguinis uinculo constricta mansisset.


Tuos quoque castissimos ignes, Porcia M. Catonis filia, cuncta saecula debita admiratione prosequentur. quae, cum apud Philippos uictum et interemptum uirum tuum Brutum cognosses, quia ferrum non dabatur, ardentes ore carbones haurire non dubitasti, muliebri spiritu uirilem patris exitum imitata. sed nescio an hoc fortius, quod ille usitato, tu nouo genere mortis absumpta es.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: