Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
chapter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
M. autem Scaurus quantulam a patre hereditatem acceperit in primo libro eorum, quos de uita sua tres scripsit, refert: ait enim sibi sex sola mancipia totumque censum quinque atque xxx milium nummum relictum. in hac ille pecunia futurus senatus princeps nutritus est spiritus. Haec igitur exempla respicere, his adquiescere solaciis debemus, qui paruulos census nostros numquam querellis uacuos esse sinimus. nullum aut admodum parui ponderis argentum, paucos seruos, vii iugera aridae terrae, indigentia domesticae inpensae funera, inopes dotum filias, sed egregios consulatus, mirificas dictaturas, innumerabiles triumphos cernimus. quid ergo modicam fortunam quasi praecipuum generis humani malum diurnis atque nocturnis conuiciis laceramus, quae ut non abundantibus, ita fidis uberibus Publicolas, Aemilios, Fabricios, Curios, Scipiones, Scauros hisque paria robora uirtutis aluit. exurgamus potius animis pecuniaeque aspectu debilitatos spiritus pristini temporis memoria recreemus: namque per Romuli casam perque ueteris Capitolii humilia tecta et aeternos Vestae focos fictilibus etiam nunc uasis contentos iuro nullas diuitias talium uirorum paupertati posse praeferri.
Valerius Maximus. Factorvm et Dictorvm Memorabilivm, Libri Novem. Karl Friedrich Kempf. Leipsig. Teubner. 1888. Keyboarding.
The Mellon Foundation provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.
show
Browse Bar
hide
References (1 total)
- Cross-references in general dictionaries to this page
(1):
- Lewis & Short, dōs
load
Vocabulary Tool
hide
Search
hideStable Identifiers
hide
Display Preferences