Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
chapter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Continentia uero etiam in uniuersae plebis animis saepe numero cognita est, sed abunde erit ex his duo exempla longe inter se distantium saeculorum retulisse. Pyrrus impetus sui terrore soluto ac iam Epiroticis armis languentibus beniuolentiam populi Romani mercari, quia uirtutem debilitare nequiuerat, cupiens paene totum regiarum opum apparatum in urbem nostram transtulerat. ceterum cum et magni pretii et uarii generis a legatis eius tam uirorum quam feminarum apta usui munera circa domos ferrentur, nulla cuiusquam dono ianua patuit, Tarentinaeque petulantiae animosus magis quam efficax defensor haud scio maiore cum gloria huius urbis moribus ... repulsus sit. In illa quoque procella, quam C. Marius et L. Cinna rei publicae inflixerant, abstinentia populi Romani mirifica conspecta est: nam cum a se proscriptorum penates uulgi manibus diripiendos obiecissent, inueniri nemo potuit, qui ciuili luctu praedam peteret: unus enim quisque se ab his perinde ac si a sacris aedibus abstinuit. quae quidem tam misericors continentia plebis tacitum crudelium uictorum conuicium fuit.
Valerius Maximus. Factorvm et Dictorvm Memorabilivm, Libri Novem. Karl Friedrich Kempf. Leipsig. Teubner. 1888. Keyboarding.
The Mellon Foundation provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.
show
Browse Bar
hide
References (1 total)
- Cross-references in general dictionaries to this page
(1):
- Lewis & Short, solvo
load
Vocabulary Tool
hide
Search
hideStable Identifiers
hide
Display Preferences