Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
chapter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Nimis liberalis Archytae moderatio, temperatior Platonis: nam cum aduersus delictum serui uehementius exarsisset, ueritus ne ipse uindictae modum dispicere non posset, Speusippo amico castigationis arbitrium mandauit deforme sibi futurum existimans, si conmisisset ut parem reprehensionem culpa serui et animaduersio Platonis mereretur. Quo minus miror quod in Xenocrate discipulo suo tam constanter moderatus fuit. audierat eum de se multa inpie locutum: sine ulla cunctatione criminationem respuit. instabat certo uultu index causam quaerens, cur sibi fides non haberetur: adiecit non esse credibile ut, quem tantopere amaret, ab eo inuicem non diligeretur. postremo, cum ad ius iurandum inimicitias serentis malignitas confugisset, ne de periurio eius disputaret, adfirmauit numquam Xenocratem illa dicturum fuisse, nisi ea dici expedire sibi iudicasset. non in corpore mortali, sed in arce caelesti et quidem armatum animum eius uitae stationem putes peregisse, humanorum uitiorum incursus a se inuicta pugna repellentem cunctosque uirtutis numeros altitudinis suae sinu clausos custodientem.
Valerius Maximus. Factorvm et Dictorvm Memorabilivm, Libri Novem. Karl Friedrich Kempf. Leipsig. Teubner. 1888. Keyboarding.
The Mellon Foundation provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.