previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Ne Euripides quidem Athenis arrogans uisus est, cum postulante ui populo ut ex tragoedia quandam sententiam tolleret progressus in scaenam dixit se, ut eum doceret, non ut ab eo disceret, fabulas conponere solere. laudanda profecto fiducia est, quae aestimationem sui certo pondere examinat, tantum sibi adrogans, quantum a contemptu et insolentia distare satis est. itaque etiam quod Alcestidi tragico poetae respondit probabile. apud quem cum quereretur quod eo triduo non ultra tres uersus maximo inpenso labore deducere potuisset, atque is se centum perfacile scripsisse gloriaretur, 'sed hoc' inquit 'interest, quod tui in triduum tantum modo, mei uero in omne tempus sufficient': alterius enim fecundi cursus scripta intra primas memoriae metas conruerunt, alterius cunctante stilo elucubratum opus per omne aeui tempus plenis gloriae uelis feretur.


Adiciam scaenae eiusdem exemplum. Antigenidas tibicen discipulo suo magni profectus, sed parum feliciter populo se adprobanti cunctis audientibus dixit 'mihi cane et Musis', quia uidelicet perfecta ars fortunae lenocinio defecta iusta fiducia non exuitur, quamque se scit laudem mereri, eam si eam ab aliis non impetrat, domestico tamen acceptam iudicio refert.


Zeuxis autem, cum Helenam pinxisset, quid de eo opere homines sensuri essent expectandum non putauit, sed protinus se ad hos uersus adiecit:

οὐ νέμεσις Τρῶας καὶ ἐυκνήμιδας Ἀχαιοὺς

τοιῇδ᾽ ἀμφὶ γυναικὶ πολὺν χρόνον ἄλγεα πάσχειν. adeone dextrae suae multum pictor adrogauit, ut ea tantum formae conprehensum crederet, quantum aut Leda caelesti partu edere aut Homerus diuino ingenio exprimere potuit?


Phidias quoque Homeri uersibus egregio dicto adlusit: simulacro enim Iouis Olympii perfecto, quo nullum praestantius aut admirabilius humanaefabricae manus, interrogatus ab amico quonam mentem suam dirigens uultum Iouis propemodum ex ipso caelo petitum eboris liniamentis esset amplexus, illis se uersibus quasi magistro usum respondit,

, καὶ κυανέῃσιν ἐπ᾽ ὀφρύσι νεῦσε Κρονίων:

ἀμβρόσιαι δ᾽ ἄρα χαῖται ἐπερρώσαντο ἄνακτος

κρατὸς ἀπ᾽ ἀθανάτοιο: μέγαν δ᾽ ἐλέλιξεν Ὄλυμπον.


Non patiuntur me tenuioribus exemplis diutius insistere fortissimi duces. si quidem Epaminondas, cum ei ciues irati sternendarum in oppido uiarum contumeliae causa curam mandarent,—erat enim illud ministerium apud eos sordidissimumsine ulla cunctatione id recepit daturumque se operam ut breui speciosissimum fieret adseuerauit. mirifica deinde procuratione abiectissimum negotium pro amplissimo ornamento expetendum Thebis reddidit.


Hannibal uero, cum apud regem Prusiam exularet auctorque ei conmittendi proelii esset, atque is non idem sibi extis portendi diceret, 'ain tu'? inquit, 'uitulinae carunculae quam imperatori ueteri mauis credere'? si uerba numeres, breuiter et abscise, si sensum aestimes, copiose et ualenter: Hispanias enim dereptas populo Romano et Galliarum ac Liguriae uires in suam redactas potestatem et nouo transitu Alpium iuga patefacta et Trasimennum lacum dira inustum memoria et Cannas, Punicae uictoriae clarissimum monumentum, et Capuam possessam et Italiam laceratam ante pedes hominis effudit uniusque hostiae iocineri longo experimento testatam gloriam suam postponi aequo animo non tulit. et sane, quod ad exploranda bellica artificia aestimandosque militaris ductus adtinebat, omnis foculos, omnis aras Bithyniae Marte ipso iudice pectus Hannibalis praegrauasset.


Capax generosi spiritus illud quoque dictum regis Cotyis: ut enim ab Atheniensibus ciuitatem sibi datam cognouit, 'et ego' inquit 'illis meae gentis ius dabo'. aequauit Athenis Thraciam, ne uicissitudini talis beneficii imparem iudicando humilius de origine sua sentire existimaretur.


Nobiliter etiam uterque Spartanus, et qui increpitus a quodam, quod in aciem claudus descenderet, pugnare, non sibi fugere propositum esse respondit, et qui referente quodam sagittis Persarum solem obscurari solere, 'bene narras' inquit: 'in umbra enim proeliabimur'. eiusdem uir urbis atque animi hospiti suo patriae muros excelsos latosque ostendenti dixit, 'si mulieribus istos conparastis, recte, si uiris, turpiter'.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: