previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Vetusto Macedoniae more regi Alexandro nobilissimi pueri praesto erant sacrificanti. e quibus unus turibulo arrepto ante ipsum adstitit. in cuius brachium carbo ardens delapsus est. quo etsi ita urebatur, ut adusti corporis eius odor ad circumstantium nares perueniret, tamen et dolorem silentio pressit et brachium inmobile tenuit, ne sacrificium Alexandri aut concusso turibulo impediret aut edito gemitu religione aspergeret. rex, quo patientia pueri magis delectatus est, hoc certius perseuerantiae experimentum sumere uoluit: consulto enim sacrificauit diutius nec hac re eum proposito repulit. si huic miraculo Dareus inseruisset oculos, scisset eius stirpis milites uinci non posse, cuius infirmam aetatem tanto robore praeditam animaduertisset.

Est et illa uehemens et constans animi militia, litteris pollens, uenerabilium doctrinae sacrorum antistes, philosophia. quae ubi pectore recepta est, omni inhonesto atque inutili adfectu dispulso, totum in solidae uirtutis munimento confirmat potentiusque metu facit ac dolore.


Incipiam autem a Zenone Eleate. qui cum esset in dispicienda rerum natura maximae prudentiae inque excitandis ad uigorem iuuenum animis promptissimus, praeceptorum fidem exemplo uirtutis suae publicauit: patriam enim egressus, in qua frui secura libertate poterat, Agrigentum miserabili seruitute obrutum petiit, tanta fiducia ingenii ac morum suorum fretus, ut sperauerit et tyranno et Phalari uaesanae mentis feritatem a se deripi posse. postquam deinde apud illum plus consuetudinem dominationis quam consilii salubritatem ualere animaduertit, nobilissimos eius ciuitatis adulescentes cupiditate liberandae patriae inflammauit. cuius rei cum indicium ad tyrannum manasset, conuocato in forum populo torquere eum uario cruciatus genere coepit subinde quaerens quosnam consilii participes haberet. at ille neque eorum quemquam nominauit et proximum quemque ac fidissimum tyranno suspectum reddidit increpitansque Agrigentinis ignauiam ac timiditatem effecit ut subito mentis inpulsu concitati Phalarim lapidibus prosternerent. senis ergo unius eculeo inpositi non supplex uox nec miserabilis eiulatus, sed fortis cohortatio totius urbis animum fortunamque mutauit.


Eiusdem nominis philosophus, cum a Nearcho tyranno, de cuius nece consilium inierat, torqueretur supplicii pariter atque indicandorum gratia consciorum, doloris uictor, sed ultionis cupidus, esse dixit quod secreto audire eum admodum expediret, laxatoque eculeo, postquam insidiis opportunum animaduertit, aurem eius morsu corripuit nec ante dimisit quam et ipse uita et ille parte corporis priuaretur.


Talis patientiae aemulus Anaxarchus, cum a tyranno Cypriorum Nicocreonte torqueretur nec ulla ui inhiberi posset quo minus eum amarissimorum maledictorum uerberibus inuicem ipse torqueret, ad ultimum amputationem linguae minitanti 'non erit' inquit, 'effeminate adulescens, haec quoque pars corporis mei tuae dicionis', protinusque dentibus abscisam et conmanducatam linguam in os eius ira patens expuit. multorum aures illa lingua et in primis Alexandri regis admiratione sui adtonitas habuerat, dum terrae condicionem, habitum maris, siderum motus, totius denique mundi naturam prudentissime et facundissime expromit. paene tamen occidit gloriosius quam uiguit, quia tam forti fine inlustrem professionis actum conprobauit, Anaxarchiquenon uitam modo deseruit, sed mortem reddidit clariorem.


In Theodoto quoque uiro grauissimo Hieronymus tyrannus tortorum manus frustra fatigauit: rupit enim uerbera, fidiculas laxauit, soluit eculeum, lamminas extinxit prius quam efficere potuit ut tyrannicidii conscios indicaret. quin etiam satellitem, in quo totius dominationis summa quasi quodam cardine uersabatur, falsa criminatione inquinando fidum lateri eius custodem eripuit beneficioque patientiae non solum quae occulta fuerunt texit, sed etiam tormenta sua ultus est. quibus Hieronymus, dum inimicum cupide lacerat, amicum temere perdidit.


Apud Indos uero patientiae meditatio tam obstinate usurpari creditur, ut sint qui omne uitae tempus nudi exigant, modo Caucasi montis gelido rigore corpora sua durantes, modo flammis sine ullo gemitu obicientes. atque his haud parua gloria contemptu doloris adquiritur titulusque sapientiae datur.


Haec e pectoribus altis et eruditis orta sunt, illud tamen non minus admirabile seruilis animus cepit. seruus barbarus Hasdrubalem, quod dominum suum occidisset grauiter ferens, subito adgressus interemit, cumque conprehensus omni modo cruciaretur, laetitiam tamen, quam ex uindicta ceperat, in ore constantissime retinuit. non ergo fastidioso aditu uirtus: excitata uiuida ingenia ad se penetrare patitur neque haustum sui cum aliquo personarum discrimine largum malignumue praebet, sed omnibus aequaliter exposita quid cupiditatis potius quam quid dignitatis attuleris aestimat inque captu bonorum suorum tibi ipsi pondus examinandum relinquit, ut quantum subire animo sustinueris, tantum tecum auferas. quo euenit ut et humili loco nati ad summam dignitatem consurgant et generosissimarum imaginum fetus in aliquod reuoluti dedecus acceptam a maioribus lucem in tenebras conuertant. quae quidem planiora suis exemplis reddentur, ac prius de his ordiar, quorum in meliorem statum facta mutatio splendidam relatu praebet materiam.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: