previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



DE DISCIPLINA MILITARI

Venio nunc ad praecipuum decus et ad stabilimentum Romani imperii, salutari perseuerantia ad hoc tempus sincerum et incolume seruatum, militaris disciplinae tenacissimum uinculum, in cuius sinu ac tutela serenus tranquillusque beatae pacis status adquiescit.


P. Cornelius Scipio, cui deleta Karthago auitum cognomen dedit, consul in Hispaniam missus, ut insolentissimos Numantinae urbis spiritus superiorum ducum culpa nutritos contunderet, eodem momento temporis, quo castra intrauit, edixit ut omnia ex his, quae uoluptatis causa conparata erant, auferrentur ac summouerentur: nam constat tum maximum inde institorum et lixarum numerum cum duobus milibus scortorum abisse. hac turpi atque erubescenda sentina uacuefactus exercitus noster, qui paulo ante metu mortis deformi se foederis ictu maculauerat, erecta et recreata uirtute acrem illam et animosam Numantiam incendiis exustam ruinisque prostratam solo aequauit. itaque neglectae disciplinae militaris indicium Mancini miserabilis deditio, seruatae merces speciosissimus Scipionis triumphus extitit.


Eius sectam Metellus secutus, cum exercitum in Africa Iugurthino bello nimia Spuri Albini indulgentia corruptum consul accepisset, omnibus imperii neruis ad reuocandam pristinae disciplinam militiae conisus est: nec singulas partes adprehendit, sed totam continuo in suum statum redegit: protinus namque lixas e castris submouit cibumque coctum uenalem proponi uetuit: in agmine neminem militum ministerio seruorum iumentorumque, ut arma sua et alimenta ipsi ferrent, uti passus est: castrorum subinde locum mutauit: eadem, tamquam Iugurtha semper adesset, uallo fossaque aptissime cinxit. quid ergo restituta continentia, quid repetita industria profecit? crebras scilicet uictorias et multa tropaea peperit ex eo hoste, cuius tergum sub ambitioso imperatore Romano militi uidere non contigerat.


Bene etiam illi disciplinae militari adfuerunt, qui necessitudinum perruptis uinculis ultionem uindictamque laesae cum ignominia domuum suarum exigere non dubitauerunt: nam P. Rupilius consul eo bello, quod in Sicilia cum fugitiuis gessit, Q. Fabium generum suum, quia neglegentia Tauromenitanam arcem amiserat, prouincia iussit decedere.


C. Cotta consul P. Aurelium filium Pecuniolam sanguine sibi iunctum, quem obsidioni Liparitanae ad auspicia repetenda Messanam transiturus praefecerat, uirgis caesum militiae munere inter pedites fungi coegit, quod eius culpa agger incensus, paene castra erant capta.


Q. etiam Fuluius Flaccus censor Fuluium fratrem consortem legionem, in qua tribunus militum erat, iniussu consulis domum dimittere ausum senatu mouit. † non digna exempla tam breuiter, nisi maioribus urguerer, referrentur: quid enim tam difficile factu quam copulatae societati generis et imaginum deformem in patriam reditum indicere aut communioni nominis ac familiae ueteris propinquitatis serie cohaerenti uirgarum contumeliosa uerbera adhibere aut censorium supercilium aduersus fraternam caritatem destringere?

Dentur haec singula quamuis claris ciuitatibus, abunde tamen gloria disciplinae militaris instructae uidebuntur:

8


at nostra urbs, quae omni genere mirificorum exemplorum totum terrarum orbem repleuit, imperatorum proprio sanguine manantes secures habet, ne turbato militiae ordine uindicta deesset, ex castris publice speciosas, priuatim lugubres duplici uultu recepit, incerta gratulandi prius an adloquendi officio fungeretur. igitur ego quoque haesitante animo uos, bellicarum rerum seuerissimi custodes, Postumi Tuberte et Manli Torquate, memoria ac relatione conplector, quia animaduerto fore ut pondere laudis, quam meruistis, obrutus magis inbecillitatem ingenii mei detegam quam uestram uirtutem, sicut par est, repraesentem. tu namque, Postumi, dictator A. Postumium, quem ad generis penetraliumque sacrorum successionem propagandam genueras, cuius infantiae blandimenta sinu atque osculis foueras, quem puerum litteris, quem iuuenem armis instruxeras, sanctum, fortem, amantem tui pariter ac patriae, quia non tuo iussu, sed sua sponte e praesidio progressus hostis fuderat, uictorem securi feriri iussisti et ad hoc peragendum imperium paternae uocis ministerio sufficere ualuisti: nam oculos tuos certum scio clarissima in luce tenebris offusos ingens animi opus intueri nequiuisse. tu item, Postumi Torquate, Latino bello consul filium, quod prouocatus a Gemino Maecio duce Tusculanorum ad dimicandum te ignaro descenderat, gloriosam uictoriam et speciosa spolia referentem abripi ab lictore et in modum hostiae mactari iussisti, satius esse iudicans patrem forti filio quam patriam militari disciplina carere.


Age, quanto spiritu putamus usum L. Quintium Cincinnatum dictatorem eo tempore, quo deuictis Aequiculis et sub iugum missis L. Minucium consulatum deponere coegit, quod castra eius idem hostes obsederant? indignum enim maximo imperio credidit quem non sua uirtus, sed fossa uallumque tutum praestiterat, cuique uerecundiae non fuerat arma Romana metu trepida clausis portis contineri. ergo imperiosissimi xii fasces, penes quos senatus et equestris ordinis et uniuersae plebis summum decus erat, quorumque nutu Latium ac totius Italiae uires regebantur, contusi atque fracti dictatoriae se animaduersioni substrauerunt: ac, ne inulta foret laesa gloria militaris, consul delicti omnis uindex punitus est. his, ut ita dicam, piaculis, Mars, imperii nostri pater, ubi aliqua ex parte a tuis auspiciis degeneratum erat, numen tuum propitiabatur, adfinium et cognatorum et fratrum nota, filiorum strage, ignominiosa consulum eiuratione.


Eiusdem ordinis quod sequitur. Papirius dictator, cum aduersus imperium eius Q. Fabius Rullianus magister equitum exercitum in aciem eduxisset, quamquam fusis Samnitibus in castra redierat, tamen neque uirtute eius neque successu neque nobilitate motus uirgas expediri eumque nudari iussit. o spectaculum admirabile! et Rullianus et magister equitum et uictor scissa ueste spoliatoque corpore lictorum se uerberibus lacerandum praebuit, ut in acie exceptorum uulnerum nodosis ictibus cruore renouato uictoriarum, quas modo speciosissimas erat adeptus, titulos respergeret. precibus deinde suis exercitus occasionem Fabio confugiendi in urbem dedit, ubi frustra senatus auxilium inplorauit: nihilo minus enim Papirius in exigenda poena perseuerauit. itaque coactus est pater eius post dictaturam tertiumque consulatum rem ad populum deuocare auxiliumque tribunorum plebi supplex pro filio petere. neque hac re seueritas Papiri refrenari potuit. ceterum, cum ab uniuersis ciuibus et ipsis tribunis plebi rogaretur, testatus est se poenam illam non Fabio, sed populo et tribuniciae concedere potestati.


L. quoque Calpurnius Piso consul, cum in Sicilia bellum aduersus fugitiuos gereret et C. Titius equitum praefectus fugitiuorum multitudine hostium circumuentus arma iis tradidisset, his praefectum ignominiae generibus adfecit: iussit eum toga laciniis abscisis amictum discinctaque tunica indutum nudis pedibus a mane in noctem usque ad principia per omne tempus militiae adesse. interdixit etiam ei conuictum hominum usumque balnearum, turmasque equitum, quibus praefuerat, ademptis equis in funditorum alas transcripsit. magnum profecto dedecus patriae pari sontium dedecore uindicatum est, quoniam quidem id egit Piso, ut qui cupiditate uitae adducti cruce dignissimis fugitiuis tropaea de se statuere concesserant libertatique suae seruili manu flagitiosum inponi iugum non erubuerant, amarum lucis usum experirentur mortemque, quam effeminate timuerant, uiriliter optarent.


Nec minus Pisone acriter Q. Metellus. qui, cum apud Contrebiam res gereretur, conlocatas a se in quadam statione quinque cohortes atque ex ea uiribus hostium depulsas repetere eandem stationem e uestigio iussit, non quod speraret ab his amissum locum recuperari posse, sed ut praeteritae culpam pugnae insequentis certaminis manifesto periculo puniret. edixit etiam ut, si quis ex his fugiens castra petisset, pro hoste interficeretur. qua seueritate conpressi milites et corporibus fatigatis et animis desperatione uitae inplicatis loci tamen iniquitatem multitudinemque hostium superarunt. humanae igitur inbecillitatis efficacissimum duramentum est necessitas.


In eadem prouincia Q. Fabius Maximus ferocissimae gentis animos contundere et debilitare cupiens mansuetissimum ingenium suum ad tempus deposita clementia seueriore uti seueritate coegit: omnium enim, qui ex praesidiis Romanorum ad hostes transfugerant captique erant, manus abscidit, ut trunca prae se brachia gestantes metum defectionis reliquis inicerent. rebelles itaque manus a corporibus suis distractae inque cruentato solo sparsae ceteris ne idem committere auderent documento fuerunt.


Nihil mitius superiore Africano. is tamen ad firmandam disciplinam militarem aliquid ab alienissima sibi crudelitate amaritudinis mutuandum existimauit: si quidem deuicta Karthagine, cum omnes, qui ex nostris exercitibus ad Poenos transierant, in suam potestatem redegisset, grauius in Romanos quam in Latinos transfugas animaduertit: hos enim tamquam patriae fugitiuos crucibus adfixit, illos tamquam perfidos socios securi percussit. non prosequar hoc factum ulterius, et quia Scipionis est et quia Romano sanguini quamuis merito perpesso seruile supplicium insultare non adtinet, cum praesertim transire ad ea liceat, quae sine domestico uulnere gesta narrari possunt.


Nam posterior Africanus euerso Punico imperio exterarum gentium transfugas in edendis populo spectaculis feris bestiis obiecit,

8


et L. Paulus Perse rege superato eiusdem generis et culpae homines elephantis proterendos substrauit, utilissimo quidem exemplo, si tamen acta excellentissimorum uirorum humiliter aestimare sine insolentiae reprehensione permittitur: aspero enim et absciso castigationis genere militaris disciplina indiget, quia uires armis constant, quae ubi a recto tenore desciuerint, oppressura sunt, nisi opprimantur.


Sed tempus est eorum quoque mentionem fieri, quae iam non a singulis, uerum ab uniuerso senatu pro militari more obtinendo defendendoque administrata sunt. L. Marcius tribunus militum, cum reliquias duorum exercituum Publi et Gnaei Scipionum, quos arma Punica in Hispania absumpserant, dispersas mira uirtute collegisset earumque suffragiis dux esset creatus, senatui de rebus actis a se scribens in hunc modum orsus est: 'L. Marcius pro praetore'. cuius honoris usurpatione uti eum patribus conscriptis non placuit, quia duces a populo, non a militibus creari solerent. quo tempore taminiusto, tam graui propter inmane rei publicae damnum etiam tribunus militum adulandus erat, quoniam quidem ad statum totius ciuitatis corrigendum unus suffecerat. sed nulla clades, nullum meritum ualentius militari disciplina fuit.

Succurrebat enim illis quam animosa seueritate Tarentino bello maiores eorum usi fuissent, in quo quassatis et adtritis rei publicae uiribus, cum magnum captiuorum ciuium suorum numerum a Pyrro rege ultro missum recepissent, decreuerunt ut ex iis, qui equo meruerant, peditum numero militarent, qui pedites fuerant, in funditorum auxilia transcriberentur, neue quis eorum intra castra tenderet, neue locum extra adsignatum uallo aut fossa cingeret, neue tentorium ex pellibus haberet. recursum autem his ad pristinum militiae ordinem proposuerunt, si quis bina spolia ex hostibus tulisset. quibus suppliciis conpressi ex deformibus Pyrri munusculis acerrimi hostes extiterunt.

Parem iram senatus aduersus illos destrinxit, qui apud Cannas rem publicam deseruerant: nam cum eos grauitate decreti ultra mortuorum condicionem relegasset, acceptis a M. Marcello litteris, ut eorum sibi opera ad expugnationem Syracusarum uti liceret, rescripsit indignos esse qui in castra reciperentur: ceterum se ei permittere ut faceret quod expedire rei publicae iudicasset, dum ne quis ex his munere uacaret aut dono militiae donaretur aut in Italiam, donec hostes in ea essent, accederet. sic eneruis animos odisse uirtus solet.

Age, quam grauiter senatus tulit quod Q. Petilium consulem fortissime aduersus Ligures pugnantem occidere milites passi essent! legioni neque stipendium anni procedere neque aera dari uoluit, quia pro salute imperatoris hostium se telis non obtulerant. idque decretum amplissimi ordinis speciosum et aeternum Petili monumentum extitit, sub quo in acie morte, in curia ultione clari cineres eius adquiescunt.

Consimili animo, cum ei Hannibal vi milium Romanorum, quae capta in castris habebat, redimendorum potestatem fecisset, condicionem spreuit memor tantam multitudinem armatorum iuuenum, si honeste mori uoluisset, turpiter capi non potuisse. quorum nescio utrum maius dedecus fuerit quod patria spei an quod hostis metus nihil in his reposuerit, † haec pro se, ille ne aduersus se dimicarent parui ducendo.

Sed cum aliquotiens senatus pro militari disciplina seuere excubuerit, nescio an tum praecipue, cum milites, qui Regium iniusto bello occupauerant mortuoque duce Iubellio M. Caesium scribam eius sua sponte imperatorem delegerant, carcere inclusit, ac M. Fuluio Flacco tribuno plebi denuntiante ne in ciues Romanos aduersus morem maiorum animaduerteret, nihilo minus propositum executus est. ceterum quo minore cum inuidia id perageretur, quinquagenos per singulos dies uirgis caesos securi percuti iussit eorumque corpora sepulturae mandari mortemque lugeri uetuit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (12 total)
  • Cross-references to this page (12):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ACCEPTILA´TIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ATHLE´TAE
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CASTRA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CIN´GULUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), INFA´MIA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MIMUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), OVA´TIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SENATUSCONSULTUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIUMPHUS
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: