previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



DE MAIESTATE

Est et illa quasi priuata censura, maiestas clarorum uirorum, sine tribunalium fastigio, sine apparitorum ministerio potens in sua amplitudine obtinenda: grato enim et iucundo introitu animis hominum adlabitur admirationis praetexto uelata. quam recte quis dixerit longum et beatum honorem esse sine honore.


Nam quid plus tribui potuit consuli quam est datum reo Metello? qui cum causam repetundarum diceret tabulaeque eius ab accusatore expostulatae ad nomen inspiciendum circa iudices ferrentur, totum consilium ab earum contemplatione oculos auertit, ne de aliqua re, quae in his relatae erant, uideretur dubitasse. non in tabulis, sed in uita Q. Metelli argumenta sincere administratae prouinciae legenda sibi iudices crediderunt, indignum rati integritatem tanti uiri exigua cera et paucis litteris perpendi.


Sed quid mirum, si debitus honos a ciuibus Metello tributus est, quem superiori Africano etiam hostis praestare non dubitauit? si quidem rex Antiochus bello, quod cum Romanis gerebat, filium eius a militibus suis interceptum honoratissime excepit regiisque muneribus donatum ultro et celeriter patri remisit, quamquam ab eo tum maxime finibus imperii pellebatur. sed et rex et lacessitus maiestatem excellentissimi uiri uenerari quam dolorem suum ulcisci maluit.

Ad eundem Africanum in Liternina uilla se continentem conplures praedonum duces uidendum eodem tempore forte confluxerunt. quos cum ad uim faciendam uenire existimasset, praesidium domesticorum in tecto conlocauit eratque in his repellendis et animo et apparatu occupatus. quod ut praedones animaduerterunt, dimissis militibus abiectisque armis ianuae adpropinquant et clara uoce nuntiant Scipioni non uitae eius hostes, sed uirtutis admiratores uenisse conspectum et congressum tanti uiri quasi caeleste aliquod beneficium expetentes: proinde securum senobis spectandum praebere ne grauetur. haec postquam domestici Scipioni retulerunt, fores reserari eosque intromitti iussit. qui postes ianuae tamquam aliquam religiosissimam aram sanctumque templum uenerati cupide Scipionis dexteram adprehenderunt ac diu osculati positis ante uestibulum donis, quae deorum inmortalium numini consecrari solent, laeti, quod Scipionem uidisse contigisset, adlares reuerterunt. quid hoc fructu maiestatis excelsius, quid etiam iucundius? hostis iram admiratione sui placauit, spectaculo praesentiae suae latronum gestientis oculos uidit. delapsa caelo sidera hominibus si se offerant, uenerationis amplius non recipient.


Et haec quidem uiuo Scipioni, illud autem Aemilio Paulo exanimi contigit: nam cum exequiae eius celebrarentur ac forte tunc principes Macedoniae legationis nomine Romae morarentur, funebri lecto sponte sua sese subiecerunt. quod aliquanto maius uidebitur, si qui cognoscat lecti illius frontem Macedonicis triumphis fuisse adornatam: quantum enim Paulo tribuerunt, propter quem gentis suae cladium indicia per ora uulgi ferre non exhorruerunt! quod spectaculum funeri speciem alterius triumphi adiecit: bis enim te, Paule, Macedonia urbi nostrae inlustrem ostendit, incolumem spoliis suis, fato functum umeris.


Ne fili quidem tui Scipionis Aemiliani, quem in adoptionem dando duarum familiarum ornamentum esse uoluisti, maiestati parum honoris tributum est, cum eum adulescentem admodum a Lucullo consule petendi auxilii gratia ex Hispania in Africam missum Karthaginienses et Masinissa rex de pace disceptatorem uelut consulem et imperatorem habuerunt. ignara quidem fatorum suorum Karthago: orientis enim illud iuuentae decus deorum atque hominum indulgentia ad excidium eius alebatur, ut superius cognomen Africanum capta, posterius euersa Corneliae genti daret.


Quid damnatione, quid exilio miserius? atqui P. Rutilio conspiratione publicanorum perculso auctoritatem adimere non ualuerunt. cui Asiam petenti omnes prouinciae illius ciuitates legatos secessum eius opperientes obuiam miserunt. exulare aliquisloco hoc aut triumphare iustius dixerit.


C. etiam Marius in profundum ultimarum miseriarum abiectus ex ipso uitae discrimine beneficio maiestatis emersit: missus enim ad eum occidendum in priuata domo Minturnis clausum seruus publicus natione Cimber et senem et inermem et squalore obsitum strictum gladium tenens adgredi non sustinuit et claritate uiri obcaecatus abiecto ferro attonitus inde ac tremens fugit. Cimbrica nimirum calamitas oculos hominis praestrinxit, deuictaeque gentis suae interitus animum comminuit, etiam dis inmortalibus indignum ratis ab uno eius nationis interfici Marium, quam totam deleuerat. Minturnenses autem maiestate illius capti conprehensum iam et constrictum dira fati necessitate incolumem praestiterunt. nec fuit eis timori asperrima Sullae uictoria, cum praesertim ipse Marius eos a conseruando Mario absterrere posset.


M. quoque Porcium Catonem admiratio fortis ac sincerae uitae adeo uenerabilem senatui fecit, ut, cum inuito C. Caesare consule aduersus publicanos dicendo in curia diem traheret et ob id iussu eius a lictore in carcerem duceretur, uniuersus senatus illum sequi non dubitaret. quae res diuini animi perseuerantiam flexit.


Eodem ludos Florales, quos Messius aedilis faciebat, spectante populus ut mimae nudarentur postulare erubuit. quod cum ex Fauonio amicissimo sibi una sedente cognosset, discessit e theatro, ne praesentia sua spectaculi consuetudinem impediret. quem abeuntem ingenti plausu populus prosecutus priscum morem iocorum in scaenam reuocauit, confessus plus se maiestatis uni illi tribuere quam sibi uniuerso uindicare. quibus opibus, quibus imperiis, quibus triumphis hoc datum est? exiguum uiri patrimonium, astricti continentia mores, modicae clientelae, domus ambitioni clausa, paterni generis una inl. imago, minime blanda frons, sed omnibus numeris perfecta uirtus. quae quidem effecit ut quisquis sanctum et egregium ciuem significare uelit, sub nomine Catonis definiat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (6 total)
  • Cross-references to this page (2):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MIMUS
    • Smith's Bio, Harmo'dius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: