previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Hannibalis quoque ut detestandum Romano sanguini, ita certae praedictionis somnium, cuius non uigiliae tantum sed etiam ipsa quies hostilis imperio nostro fuit: hausit enim proposito et uotis suis conuenientem imaginem existimauitque missum sibi ab Ioue mortali specie excelsiorem iuuenem inuadendae Italiae ducem. cuius monitu primo uestigia nullam in partem deflexis secutus oculis, mox humani ingenii prona uoluntate uetita scrutandi pone respiciens animaduertit inmensae magnitudinis serpentem concitato impetu omne, quidquid obuium fuerat, proterentem postque eam magno cum caeli fragore erumpentes nimbos lucemque caliginosis inuolutam tenebris. adtonitus deinde quidnam id esset monstri et quid portenderet interrogauit. hic dux 'Italiae uides' inquit 'uastitatem: proinde sile et cetera tacitis permitte fatis'.


Quam bene Macedoniae rex Alexander per quietem uisa imagine praemonitus erat ut uitae suae custos esset diligentior, si eum cauendi etiam periculi consilio fortuna instruere uoluisset: namque Cassandri pestiferam sibi dexteram somnio prius cognouit quam exitu sensit: existimauit enim ab illo se interfici, cum eum numquam uidisset. interposito deinde tempore postquam in conspectum uenit, nocturni metus patefacta imagine, ut Antipatri filium esse cognouit, adiecto uersu Graeco, qui fidem somniorum eleuat, praeparati iam aduersus caput suum ueneficii, quo occidisse Cassandri manu creditur, suspicionem animo repulit.


Longe indulgentius dii in poeta Simonide, cuius salutarem inter quietem admonitionem consilii firmitate roborarunt: is enim, cum ad litus nauem appulisset inhumatumque corpus iacens sepulturae mandasset, admonitus ab eo ne proximo die nauigaret, in terra remansit. qui inde soluerant, fluctibus et procellis in conspectu eius obruti sunt: ipse laetatus est, quod uitam suam somnio quam naui credere maluisset. memor autem beneficii elegantissimo carmine ... aeternitati consecrauit, melius illi et diuturnius in animis hominum sepulcrum constituens quam in desertis et ignotis harenis struxerat.


Efficax et illa quietis imago, quae Croesi regis animum maximo prius metu, deinde etiam dolore confecit: nam e duobus filiis et ingeni agilitate et corporis dotibus praestantiorem imperiique successioni destinatum Atym existimauit ferro sibi ereptum. itaque quidquid ad euitandam denuntiatae cladis acerbitatem pertinebat, nulla ex parte patria cura cessauit aduertere. solitus erat iuuenis ad bella gerenda mitti, domi retentus est: habebat armamentarium omnis generis telorum copia refertum, id quoque amoueri iussum: gladio cinctis comitibus utebatur, uetiti sunt propius accedere. necessitas tamen aditum luctui dedit: cum enim ingentis magnitudinis aper Olympi montis culta crebra cum agrestium strage uastaret inusitatoque malo regium inploratum esset auxilium, filius a patre extorsit ut ad eum opprimendum mitteretur, eo quidem facilius, quod non dentis sed ferri saeuitia in metu reponebatur. uerum dum acri studio interficiendi suem omnes sunt intenti, pertinax casus inminentis uiolentia lanceam petendae ferae gratia missam in eum detorsit et quidem eam potissimum dextram nefariae caedis crimine uoluit aspergi, cui tutela filii a patre mandata erat, quamque Croesus inprudentis homicidii sanguine uiolatam hospitalis ueritus deos supplicem sacrificio expiauerat.


Ne Cyrus quidem superior inuictae fatorum necessitatis paruulum argumentum est. cuius ortus ad imperium totius Asiae spectantis maternus auus Astyages duo praenuntios somnii frustra discutere temptauit, Mandanen filiam suam, quod in quiete uiderat urinam eius omnes Asiaticas gentes inundasse, non Medorum excellentissimo, ne in eius familiam regni decus transferretur, sed Persarum modicae fortunae uiro conlocando natumque Cyrum exponi iubendo, quia similiter quietis temporibus existimauerat genitali parte Mandanes enatam uitem eo usque creuisse, donec cunctas dominationis suae partes inumbraret: frustratus est enim se ipse nepotis felicitatem caelestium iudicio destinatam humanis consiliis inpedire conando.


Intra priuatum autem habitum Dionysio Syracusano adhuc se continente Himerae quaedam non obscuri generis femina inter quietem opinione sua caelum conscendit atque ibidem deorum omnium lustratis sedibus animaduertit praeualentem uirum flaui coloris, lentiginosi oris, ferreis catenis uinctum, Iouis solio pedibusque subiectum, interrogatoque iuuene, quo considerandi caeli duce fuerat usa, quisnam esset, audiit illum Siciliae atque Italiae dirum esse fatum solutumque uinculis multis urbibus exitio futurum. quod somnium postero die sermone uulgauit. postquam deinde Dionysium inimica Syracusarum libertati capitibusque insontium infesta fortuna caelesti custodia libertatum uelut fulmen aliquod otio ac tranquillitati iniecit, Himeraeorum moenia inter effusam ad officium et spectaculum eius turbam intrantem ut aspexit, hunc esse, quem in quiete uiderat, uociferata est. id cognitum tyranno causam tollendae mulieris dedit.


Tutioris somni mater eiusdem Dionysi. quae, cum eum conceptum utero haberet, parere uisa est Satyriscum consultoque prodigiorum interprete clarissimum ac potentissimum Grai sanguinis futurum certo cum euentu cognouit.


At Karthaginiensium dux Hamilcar, cum obsideret Syracusas, inter somnum exaudisse uocem credidit nuntiantem futurum ut proximo die in ea urbe cenaret. laetus igitur perinde ac diuinitus promissa uictoria exercitum pugnae conparabat. in quo inter Siculos et Poenos orta dissensione, castris eius Syracusani subita inruptione oppressis ipsum intra moenia sua uinctum pertraxerunt. ita magis spe quam somnio deceptus cenauit Syracusis captiuus, non, ut animo praesumpserat, uictor.


Alcibiades quoque miserabilem exitum suum haud fallaci nocturna imagine speculatus est: quo enim pallio amicae suae dormiens opertum se uiderat, interfectus et insepultus iacens contectus est.


Proximum somnium etsi paulo est longius, propter nimiam tamen euidentiam ne omittatur impetrat. duo familiares Arcades iter una facientes Megaram uenerunt, quorum alter se ad hospitem contulit, alter in tabernam meritoriam deuertit. is, qui in hospitio erat, uidit in somnis comitem suum orantem ut sibi coponis insidiis circumuento subueniret: posse enim celeri eius adcursu se inminenti periculo subtrahi. quo uiso excitatus prosiluit tabernamque, in qua is deuersabatur, petere conatus est. pestifero deinde fato eius humanissimum propositum tamquam superuacuum damnauit et lectum ac somnum repetiit. tunc idem ei saucius oblatus obsecrauit ut, quoniam uitae suae auxilium ferre neglexisset, neci saltem ultionem non negaret: corpus enim suum a caupone trucidatum tum maxime plaustro ferri ad portam stercore coopertum. tam constantibus familiaris precibus conpulsus protinus ad portam cucurrit et plaustrum, quod in quiete demonstratum erat, conprehendit cauponemque ad capitale supplicium perduxit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: