previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Haud ita sed summo segnis sedet1 aethere Iuno
[p. 193] aut sinit extrema Minyas decernere pugna,
320nec numero quoniam Colchis nec puppibus aequos.2
ergo ubi diva rates hostemque accedere3 cernit,
ipsa subit4 terras tempestatumque refringit
ventorumque domos. volucrum gens turbida fratrum
erumpit, classem dextra Saturnia monstrat.
325videre, inque unum pariter mare protinus omnes
infesto clamore ruunt inimicaque Colchis
aequora et adversos statuunt a litore fluctus.

Tollitur atque intra Minyas Argoaque vela
Styrus abit;5 vasto rursus desidit hiatu
330abrupta revolutus aqua. iamque omnis in astra
itque reditque ratis,6 lapsoque reciproca fluctu
descendit. vorat7 hos vertex, hos agmine toto
gurges agit.8 simul in vultus micat unldique terror;
crebra ruina poli caelestia limina9 laxat.
335non tamen ardentis Styri violentia cedit;
hortatur socios media inter proelia divum:
'transferet10 ergo meas in quae volet oppida dotes
Colchis?11 et Haemonius nobis succedet adulter?
nec mihi tot magnos inter regesque procosque
340profuerit prona haud dubii sententia patris?
an virtus praelata viri est et fortior ille,
quem sequitur? iuungam igniferos sine carmine tauros
saevaque Echionii ferro sata persequar hydri.
hoc adeo interea specta de litore pugnas
345amborum: victoris eris. iam digna videbis
proelia, iamque illud carum caput ire cruenta
sub freta, semiviri nec murra corpus Achivi
sed pice, sed flammis et olentis12 sulphure crines.
[p. 194] vos modo vel solum hoc fluctus expellite corpus,
350non te, Aeeta pater, generi aut, Sol magne, pudebit.
fallor? an hos nobis magico nunc carmine ventos
ipsa movet diraque levat maria ardua lingua?
atque iterum Aesonides, iterum defenditur arte,
qua solet? haut illi cantus et futile murmur
355proderit. ite, rates, et frangite virginis undam.'
dixit et intortis socio cum milite remis
prosilit; at fluctu puppis labefacta reverso
solvitur effunditque viros ipsumque minantem
tunc quoque et elata quaerentem litora dextra.
360ibat et arma ferens et strictum naufragus ensem,
incipit et remos et quaerere transtra solutae
sparsa ratis maestasque13 altis intendere voces
puppibus; ast inter tantos succurrere fluctus
nulla potest aut illevelit†,14 quotiensque propinquat,
365tunc aliud rursus dirimit mare. iam tamen errat15
iamque abiit, fundoque iterum violentus ab imo16
erigitur; sed fluctus adest magnoque sub altis
turbine figit aquis, et tandem virgine cessit.

Absyrtus visu maeret defixus acerbo.
370heu17 quid agat? qua vi portus et prima capessat
ostia? qua possit Minyas invadere, clausos
quos videt agnoscitque fremens?18 maria obvia contra
saevaque pugnat hiems totusque in vertice pontus.
abscessit tandem vanaque resedit19 ab ira
375et tanta de clade ratis.20 latus inde sinistrum
adversamque procul Peuces defertur in oram
cum sociis;21 gemino nam scinditur insula flexu
[p. 195] Danubii. hac22 dudum Minyae Pagasaeaque puppis
in statione manent; illinc Aeetius heros
380obsidet adversa tentoria Thessala classe
impatiens, pugnaeque datur non ulla23 potestas.
noctes atque dies vastis mare fluetibus inter
perfurit, expediant donec Iunonia sese
consilia atque aliquem bello ferat anxia finem

1 sedet M2, sed V

2 aequi Wagner

3 accedere M, accendere V

4 ipsa subit Bon1, ipsas ubi V

5 abit T Bon.1, habet V

6 ratis M2, rates V

7 vorat cod. regius, T1, Bon2, uarat V

8 agit M, ait V

9 limina cod.Bunrmunni, lumina V

10 Transferet etiam V exhibet

11 Colchis M2, Colchius V | succedet M, succederet V

12 fiammis et olentis MT, flammise tollentis V, flammis sed olentes Lemaire

13 maestasque Thilo, ma est as V | altis V, aliis Heinsius

14 aut ille velit V, aut ulla velit T1 Balbus, actam ille petit Bury, fort. aut ille vehi (i. e. advehi)

15 errat V, extat Ald.

16 desunt in V (cf ad 136

17 heu Heinsius (cf. 1 71, VII 309), Nec MN, nunc Schenkl

18 fremens Sabellicus, tremens MN

19 resedit Lemaire,cf. Aen VI 407, recedit V

20 ratis M2, Iunt.1, rates MN

21 sociis Bon.2, socii MNT

22 hac lunt.1, ac MN, at M2 | pagaseaque N, pegasea M (que add.M2)

23 ulla M2N, nulla M

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Otto Kramer, 1913)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: