previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

210Dixerat. ecce toro Venus improvisa resedit,
sicut erat mutata deam mentitaque pictis
vestibus et magica Circen Titanida virga.
ipsa, velut lenti fallatur imagine somni,
sic1 oculos incerta tenet magnique sororem
215paulatim putat esse patris. tum flebile gaudens
prosiluit saevaeque ultro tulit oscula divae
ac prior: 'o tandem, vix tandem reddita Circe
dura tuis, quae te biiugis serpentibus egit
[p. 166] hinc fuga? quaeve fuit patriis mora gratior oris?2
220ante et Thessalicae Phasin petiere carinae
perque tot infelix frustra vada venit Iason,
quam patriae te movit amor.' tum cetera rumpit
occurritque Venus: 'tu nunc mihi causa viarum
sola, tuae venio iam pridem ignava3 iuventae.
225cetera parce queri neu me meliora secutam
argue; quippe etiam repetentur munera divum.
omnibus hunc potius communem4 animantibus orbem,
communes et crede deos. patriam inde vocato,5
qua redit itque6 dies, nec nos, o nata, malignus
230cluserit hoc uno semper sub frigore mensis.7
fas mihi non habiles, fas et tibi linquere Colchos.
et nunc Ausonii coniunx ego regia Pici,
nec mihi flammiferis horrent ibi8 pascua tauris,
meque vides Tusci dominam maris. at tibi quinam
235Sauromatae, miseranda, proci? cui vadis Hibero
(ei mihi) vel saevo coniunx non una Gelono?'

Ilia deae contra iamdudum spernere voces.
'non ita me immemorem magnae Perseidos' inquit
'cernis, ut infelix thalamos ego cogar in illos.
240i, precor, atque illum9 pro me dimitte timorem.
sed magis his miseram, quando10 potes, eripe curis,
unde metus aestusque mihi, quaeque aspera, mater,
perpetior durae iamdudum incendia mentis.
nulla quies animo, nullus sopor arida ...11
[p. 167] 245quaere malis nostris requiem mentemque repone,12
redde diem noctemque mihi, da prendere vestes
somniferas ipsaque oculos componere virga.
tu quoque nil, mater, prodes mihi; fortior ante
sola fui. tristes thalamos infestaque cerno
250omnia, vipereos13 ipsi tibi surgere crines.'
talia verba dabat conlapsaque flebat iniquae
in Veneris Medea sinus pestemque latentem
ossibus atque imi14 monstrabat pectoris ignem.

Occupat amplexu Venus et furialia figit15
255oscula permixtumque odiis inspirat amorem;
dumque illam variis maerentem vocibus ambit
inque alio sermone tenet, quin16 hoc' ait 'audi
atque attolle genas', lacrimisque haec infit obortis:
'cum levis a superis17 ad te modo laberer auris,
260forte ratem primofigientem18 litore cerno,
qualem nostra suo numquam dimittere portu19
vellet, adhuc omnes quae detinet20 insula nautas.
unus ibi ante alios qui tum mihi pulchrior omnis
visus erat (longeque ducem mirabar et ipsa)
265advolat atque unam comitum ratus esse tuarum
"per tibi siquis" ait "morituri protinus horror
et quem21 non meritis videas occurrere monstris,
haec precor, haec dominae referas ad virginis aurem,
tu fletus22 ostende meos; illi has ego voces,
270qua datur, basque manus, ut possum, a litore tendo.
ipsae, quas mecum per mille pericula traxi,
defecere deae; spes et via sola salutis,
quam dederit, si forte dabit. ne vota repellat,
[p. 168] ne mea;23 totque animas, qualis nec viderit ultra,
275dic, precor, auxilio iuvet atque haec nomina servet.24
si Pelopis duros prior Hippodamia labores25
expediit totque ora simul vulgata procorum
respiciens tandem patrios26 exhorruit axes,
si dedit ipsa neci fratrem27 Minoia virgo,
280cur non hospitibus fas sit succurrere dignis
te quoque et Aeaeos iubeas28 mitescere campos?
occidat aeterna tandem Cadmeia morte
iam seges et viso fumantes hospite tauri.
ei mihi, quod nullas hic possum exsolvere grates.
285at29 tamen hoc saeva corpus de morte receptum,
hanc animam sciat esse suam. miserebitur ergo?
die, ait, an potius" — strictumque ruebat in ensem.
promisi; ne falle, precor.30 cumque ipsa moverer
adloquio casuque viri, te passa rogari
290sum potius; tu laude nova, tu supplice digno
dignior es; sat fama meis iam31 parta venenis.'

1 sic T1, Carrio, Hic V

2 gratior oris N Bon.1, grauior onis V (n et i literae ligatae

3 ignaua V, cf. VI 486, ignara Heinsius

4 Cunctis communem - 229 dies habet Par.

5 patriamque uocato Par.

6 redit itque Par. M2CT1, rediitque V | nos onata V, diis nata C | malignus cod. regius, cod. Burmanni, (vix maligni), malignis VC

7 tamquam aeterno Ianuario Colchida premi rem augens dicit Venus

8 233 ibi M2, tibi V

9 illum Loehbach, unum V, tuum Baehrens, (ac) vanum Dureau de Lamalle (cf. II 167, VII 539) | me dimitte M, medium itte V

10 qn
needschecking (i. e. quando) V, quoniam C

11 arida menti V (menti ex 243), arida membra Thilo sufficiente sensu, languente stilo, ardua menti Junt.1, ardua amanti C

12 repone MT, reponem V

13 uipereos M, uipereor V

14 imi M2, ibi V

15 figit M, fugit V

16 quin M, qui in V

17 a superis MT, asperis V, Hesperiis Koestlin

18 figientem V, fugientem MT, sidentem dubitanter Sudhaus

19 portu M2T1, porto V

20 detinet M, detinent V

21 quem M, quidem V | occurrere M, occurre V

22 fletus M, fletur V

23 nunc mea Bon.2 | uiderit M, uideni V (n et i literae ligatae

24 seruet M, seret V

25 post 291 collocavit Thilo, sed versu 291 oratio aperte terminatur; vss. 276–283 in locum versuumn 288–291 poetam substituere voluisse mihi verisimile est, cf. praef. cap. I

26 patrios M, patrio V

27 neci fratrem M, neti fratem V

28 Aeaeos iubeas Bon.2 eaeor subeas V

29 at Iunt.1, Ut VC

30 praecor M2, fraecor V

31 Dignior es. sat fama meis iam Heinsius, Digniores et famame istam V, Dignior; est et fama meis iam C

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Otto Kramer, 1913)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: