previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

575Ecce autem muris residens Medea paternis
singula dum magni lustrat certamina belli
atque hos ipsa procul densa in caligine reges
agnoscit quaeritque alios Iunone magistra,
conspicit Aesonium1 longe caput, ac simul acres
580huc oculos sensusque refert animumque faventem,
nunc quo se raperet, nunc2 quo diversus abiret,
ante videns, quotque unus equos, quot funderet3 arma,
errantesque4 viros quam densis sisteret hastis.
quaque iterum tacito sparsit vaga lumina vultu
585aut fratris quaerens aut pacti coniugis arma,
saevus ibi miserae solusque occurrit Iason.
tunc his germanam adgreditur, ceu nescia, dictis:
'quis, precor, hic, toto iamdudum fervere campo
quem tueor quemque ipsa vides? nam te quoque tali
590attonitam virtute reor.' contra aspera Iuno
reddit agens stimulis ac diris fraudibus urget:
'ipsum' ait 'Aesoniden cernis, soror, aequore tanto
debita cognati repetit qui vellera Phrixi,
nec nunc laude prior5 generis nec sanguine quisquam.
595aspicis, ut Minyas inter proceresque Cytaeos
emicet effulgens quantisque insultet acervis;
et iam vela dabit, iam litora nostra relinquet,6
Thessaliae felicis7 opes dilectaque Phrixo
[p. 152] rura petens.8 eat atque utinam superetque labores.'
600tantum effata magis campis intendere suadet,
dum datur, ardentesque viri percurrere pugnas;
at9 simul hanc dictis, ilium dea Marte secundo
impulit10 atque novas egit sub pectora vires.
ora sub excelso iamdudum vertice coni
605saeva micant, cursuque ardescit, nec tibi, Perse,
nec tibi, virgo, iubae laetabile sidus Achivae,
acer ut autumni11 canis iratoque vocati
ab Iove fatales ad regna12 iniusta cometae.
nec sua Crethiden latuit dea, vimque recentem
610sentit agi membris ac se super agmina tollit,13
quantus ubi ipse gelu magnoque incanuit imbre
Caucasus et summas abiit hibernus in arctos.
tunc vero, stabulis qualis leo saevit opimis
luxurians14 spargitque famem mutatque cruores,
615sic neque parte ferox nec caede moratur in una
turbidus15 inque omnes pariter furit ac modo saevo
ense, modo infesta rarescunt cuspide pugnae.
tunc et terrificis undantem16 crinibus Hebrum
et Geticum Priona ferit; caput eripit Auchi
620brachiaque17 et vastis volvendum mittit harenis.

1 aesonium M2, aesomnium V

2 Nunc M, Hunc V

3 quot funderet C Ald., quod fuderat V

4 errantesque Sabellicus, Orantesque VC | sisteret V, sterneret C

5 prior T1, Sabellicus, praecor V sanguinis usquam C

6 relinquet M, relinquent V

7 felicis M2, felices V | dilectaque M2, delectaque V

8 petens M, potens V | fort. set eatque

9 At M, Ad V, ac Heinsius

10 Impulit C, Sabellicus, Intulit V

11 autumni Bon.1, autumi V, autumno Baehrens

12 regna M, gregna V

13 tollit M, tellit V, tolli Heinsius

14 Luxurians M, Luxurias V

15 Turbidus M, Turpidus V | furit M, fuit V

16 undantem V, sudantem C

17 Brachiaque V, Branchiadae Heinsius, sed cf. vs. 60 sqq., unde locus sanandus vid.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Otto Kramer, 1913)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: