previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

At vigil isdem ardet furiis Gradivus et acri
corde tumet nec1 quas acies, quae castra sequatur,
invenit; ire placet tandem2 praesensque tueri,
sternere si Minyas magnoque rependere luctu
5regis pacta queat Graiamque3 absumere puppem.
impulit hinc currus, monstrum inrevocabile belli
concutiens, Scythiaeque super tentoria sistit.
protinus e castris fugit sopor: excita tela,
turbatique coire4 duces; hos insuper ingens
10fama movet, rate quae sacra vulgabat Achivos
advenisse sui repetentes5 vellera Phrixi,
quos malus hospitio iunctaque ad foedera dextra
luserit Aeetes atque in sua traxerit arma.

Ergo, consiliis dum nox vacat alta movendis,
15legatos placet ire duces, mandataque Perses
edocet, adfari Minyas fraudemque tyranni
ut moneant. quinam hinc animos averterit error?
se primum Haemoniis hortatum ea vellera terris
reddere et exuvias pecudis dimittere sacrae:
20hinc odium et tanti venisse exordia belli.
quin potius dextramque suam suaque arma sequantur,
[p. 132] aut remeent; neque enim Aeetae promissa fidenque
esse loco; abstineant alienae6 sanguine pugnae.
non illos ideo7 tanti venisse labores
25per maris. ignotis quid opus concurrere nec quos8
oderis? haec medio Perses dum tempore mandat,
aureus effulsit9 campis rubor, armaque et acres
sponte sua strepuere tubae. Mars saevus ab10 altis
'hostis io' conclamat equis, 'agite ite,11 propinquat',
30ac simul hinc Colchos, hinc fundit in aequora Persen.
tunc gens quaeque12 suis commisit proelia telis,
voxque dei pariter pugnas audita per omnes.

Hinc age Riphaeo quos videris orbe furores,
Musa, mone, quanto Scythiam molimine Perses
35concierit, quis fretus equis per bella virisque.
verum ego nec numero memorem nec nomine cunctos
mile vel ora movens; neque enim plaga gentibus ulla
ditior: aeterno quamnquam Maeotia pubes
Marte cadat, pingui numquam tamen ubere defit,
40quod geminas13 arctos magnumque quod impleat anguem.
ergo duces solasque, deae, mihi promite gentes.

1 nec M2, ne V

2 tandem M2, tandemque V | tueri C, uideri V

3 graiamque M, gratamque V | pubem Ald.

4 turbatique coire Kr., cf. 232, Turbati coire V, Turbati coiere M2, vulgo

5 repetentes M2, repente V

6 alienae V, alienae a C

7 ideo V adeo C

8 quos M, qus V

9 effulsit M2, et fulsit V

10 ab M2, ob V

11 agite ite M2, agite ite ite V

12 tunc gens quaeque Meyncke, Tunc et quaeque V | telis Ald., terris V cf. Luc. VII 510 Illic quaeque suo miscet gens proelia telo

13 geminas M2, geminos V

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Otto Kramer, 1913)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: