previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Horruits interea famulum clamore supremo
maesta domus, regemque fragor per moenia differt
mille ciere manus et iam dare iussa vocatis.
755flagrantes aras vestemque nemusque sacerdos1
praecipitat, subitisque pavens circumspicit Aeson,
quid moveat. quam multa leo cunctatus in arta
mole virum rictuque genas et lumina pressit,
sic curae subiere2 ducem, ferrumne capessat
760imbelle atque aevi senior gestamina primi
an patres regnique acuat3 mutabile vulgus.
contra effusa manus haerensque in pectore coniunx
'me quoque' ait 'casus comitem quicumque propinquat
accipies, nec fata traham natumque videbo
765te sine, sat caeli patiens, cum prima per altum
vela dedit, potui quae tantum ferre dolorem.'
talia per lacrimas.4 et iam circumspicit Aeson,
praeveniat quo fine minas, quae fata5 capessat
[p. 28] digna satis: magnos obitus6 natumque domumque
770et genus Aeolium pugnataque poscere bella.
est etiam ante oculos aevi7 rudis altera proles,
ingentes animos et fortia discere facta
quem velit atque olim leti meminisse paterni.
ergo sacra novat.8 veteris sub nocte cupressi
775sordidus et multa pallens ferrugine taurus
stabat adhuc, cui caeruleae per cornua vittae
et taxi frons hirta comis; ipse aeger anhelans
impatiensque9 loci visaque exterritus umbra.
hunc sibi praecipuum gentis de more nefandae
780Thessalis10 in seros Ditis servaverat usus:
... tergeminam cum placat eram Stygiasque supremo
obsecrat igne domos, iam iam exorabile retro
carmen agens; neque enim ante leves niger avehit umbras
portitor, et vinctae11 primis stant faucibus Orci.
785illum ubi terrificis superesse in tempore sacris12
conspexit, statuit leto13 supremaque fatur
ipse manu tangens damnati cornua tauri:
'vos, quibus imperium Iovis et non segne peractum
lucis iter, mihi conciliis, mihi cognita bellis
790nomina magnorum fama sacrata nepotum;
tuque, excite parens umbris, ut nostra videres
funera et oblitos superum paterere dolores,
da placidae mihi sedis iter meque hostia vestris
conciliet praemissa locis. tu, nuntia sontum
795virgo Iovi, terras oculis14 quae prospicis aequis,
ultricesque deae Fasque et grandaeva Furorum
[p. 29] poena parens, meritis regis succedite tectis
et saevas inferte faces. sacer effera raptet
corda pavor; nee sola mei gravia adfore nati
800arma ratemque putet: classes et Pontica signa
atque indignatos temerato litore reges
mente agitet semperque metu decurrat ad undas
arena ciens; mors sera viam temptataque claudat
effugia et nostras nequeat praecurrere diras,
805sed reduces iam iamque viros auroque coruscum
cernat iter. stabo insultans et ovantia contra
ora manusque feram. tum, vobis siquod inausum
arcanumque nefas et adhuc incondita15 leti
sors superest, date fallaci pudibunda senectae
810exitia indecoresque obitus. non Marte nec armis
aut nati, precor, ille mei16 dignatus ut umquam
ense cadat; quae fida manus, quae cara suorum
diripiat laceretque senem nec membra sepulchro
contegat. haec noster de rege piacula sanguis
815sumat et heu cunctae quas misit in aequora gentes.'—17
adstitit et nigro fumantia pocula18 tabo
contigit ipsa gravi Furiarum maxima dextra;
illi avide exceptum pateris hausere cruorem.

1 in hiatum terrae vel humi proturbat aram, στολὴνμαγικὴν (Luc. Men. 8), frondem perterrita Alcimede

2 subiere SM, subiecere V

3 acuat Bon.1, acuatu V

4 perlacrimans C

5 quae fata Pius, quo fata V

6 obitus Bon.1, obitū V

7 aeui CT, aeuū V, rerum Iunt.1

8 novat Bon.1, noua V

9 Inpatiensque S, que om. V. post

10 versus excidit huius fere sententiae talis enim diro mactatur victima ferro, terg. cum pl.; 781—784 mos describitur, non actio narratur. ad retro agens cf. Lucr. VI 381 Hor. epod. 17, 7

11 vinctae Iacobs, cunctae V

12 sacris Burmann, sacri V

13 leto sc. suo (Renkema

14 oculis SM2, oculos V

15 incognita plerique, sed cf. 531, Aetna 234

16 nati om. V, hic add. M, post mei S

17 huc transtulit Iunt.1, post 822 habet V

18 pocula SM, procula V

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Otto Kramer, 1913)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: