previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Hercules Surrentinus Pollii Felicis


Intermissa tibi renovat, Tirynthie, sacra
Pollius et causas designat desidis anni,
quod coleris maiore tholo, nec litora pauper
nuda tenes tectumque vagis habitabile nautis,
5sed nitidos postes Graisque effulta metallis
culmina, ceu taedis iterum lustratus honesti
ignis ab Oetaea conscendens aethera flamma,
vix oculis animoque fides, tune ille reclusi 1 2 [p. 142]
liminis et parvae custos inglorius arae?
10unde haec aula recens fulgorque inopinus agresti
Alcidae? sunt fata deum, sunt fata locorum!
o velox pietas! steriles hic nuper harenas,
adsparsum pelago montis latus hirtaque dumis
saxa nec ulla pati faciles vestigia terras
15cernere erat. quaenam subito fortuna rigentes
ditavit scopulos? Tyrione haec moenia plectro
an Getica venere lyra? stupet ipse labores
annus, et angusti bisseno limite menses
longaevum mirantur opus. deus attulit arces
20erexitque suas atque obluctantia saxa
summovit nitens et magno pectore montem
reppulit: immitem credas iussisse novercam.
Ergo age. seu patrios liber iam legibus Argos
incolis et mersum tumulis Eurysthea calcas,
25sive tui solium Iovis et virtute parata
astra tenes, haustumque tibi succincta beati
nectaris excluso melior Phryge porrigit Hebe:
huc ades et genium templis nascentibus infer,
non te Lenia nocens nec pauperis arva Molorchi
30nec formidatus Nemees ager antraque poscunt
Thracia nee Pharii polluta altaria regis,
sed felix simplexque domus fraudumque malarum
inscia et hospitibus superis dignissima sedes,
pone truces arcus agmenque immite pharetrae
35et regum multo perfusum sanguine robur,
instratumque umeris dimitte ingentibus 3 hostem: 4 [p. 144]
hic tibi Sidonio celsum pulvinar acantho
texitur et signis crescit torus asper eburnis.
pacatus mitisque veni nec turbidus ira
40nec famulare timens, sed quem te Maenalis Auge
confectum thiasis et multo fratre madentem
detinuit qualemque vagae post crimina noctis
Thespius obstupuit, totiens socer, hic tibi festa
gymnas, et insontes iuvenum sine caestibus 5 irae
45annua veloci peragunt certamina lustro.
hic templis inscriptus avo gaudente sacerdos
parvus adhuc similisque tui. cum prima
novercae monstra manu premeres atque exanimata doleres.
Sed quaenam subiti, veneranda, exordia templi,
50dic age, Calliope; socius tibi grande sonabit
Alcides tensoque modos mutabitur arcu.
Tempus erat. caeli cum torrentissimus axis
incumbit terris ictusque Hyperione multo
acer anhelantes incendit Sirius agros,
55iamque dies aderat, profugis cum regibus aptum
fumat Aricinum Triviae nemus et face multa
conscius Hippolyti splendet lacus; ipsa coronat
emeritos Diana canes et spicula terget
et tutas sinit ire feras, omnisque pudicis 6 [p. 146]
60Itala terra focis Hecateidas excedit idus.
ast ego, Dardaniae quamvis sub collibus Albae
rus proprium magnique ducis mihi munere currens
unda domi curas mulcere aestusque levare
sufficerent, notas Sirenum nomine rupes
65facundique larem Polli non hospes habebam,
assidue moresque viri pacemque novosque
Pieridum flores intactaque carmina discens.
forte diem Triviae dum litore ducimus udo
angustasque fores adsuetaque tecta gravati
70frondibus et patula defendimus arbore soles,
delituit caelum et subitis lux candida cessit
nubibus ac tenuis graviore favonius austro
immaduit; qualem Libyae Saturnia nimbum
attulit, Iliaco dum dives Elissa marito
75donatur testesque ululant per devia nymphae.
diffugimus. festasque dapes redimitaque vina
abripiunt famuli: nec quo convivia migrent,
quamvis innumerae gaudentia rura superne
insedere domus et multo culmine dives
80mons nitet: instantes sed proxima quaerere nimbi
suadebant laesique fides reditura sereni.
stabat dicta sacri tenuis casa nomine templi
et magnum Alciden humili lare parva premebat,
fluctivagos nautas scrutatoresque profundi
85vix operire capax, huc omnis turba coimus,
huc epulae ditesque tori coetusque ministrum
stipantur nitidaeque cohors gratissima Pollae.
non cepere fores, angustaque deficit aedes. [p. 148]
erubuit risitque deus dilectaque Polli
90corda subit blandisque virum complectitur ulnis.
tune," inquit. " largitor opum, qui mente profusa
tecta Dicarchei pariter iuvenemque replesti
Parthenopen? nostro qui tot fastigia monti,
tot virides lucos, tot saxa imitantia vultus
95aeraque, tot scripto viventes lumine ceras
fixisti? quid enim ista domus, quid terra, priusquam
te gauderet, erat? longo tu tramite nudos
texisti scopulos, fueratque ubi semita tantum,
nunc tibi distinctis stat porticus alta columnis,
100ne sorderet iter. curvi tu litoris ora
clausisti calidas gemina testudine nymphas.
vix opera enumerem; mihi pauper et indigus uni
Pollius: et tales hilaris tamen intro penates
et litus, quod pandis, amo. sed proxima sedem
105despicit ei tacite ridet mea limina Iuno.
da templum dignasque tuis conatibus aras.
quas puppes velis nolint transire secundis,
quo pater aetherius mensisque accita deorum
turba et ab excelso veniat soror hospita templo.
110nec te, quod solidus contra riget umbo maligni
montis et immenso non umquam exesus ab aevo,
terreat: ipse adero et conamina tanta iuvabo
asperaque invitae perfringam viscera terrae.
incipe et Herculeis fidens hortatibus aude. [p. 150]
115non Amphioniae steterint velocius arces
Pergameusve labor.’ dixit mentemque reliquit.
Nec mora. eum scripta formatur imagine tela.
innumerae coiere manus: his caedere silvas
et levare trabes, illis immergere curae
120fundamenta solo. coquitur pars umida terrae
protectura hiemes atque exclusura pruinas,
indomitusque silex curva fornace liquescit.
praecipuus sed enim labor est exscindere dextra
oppositas rupes et saxa negantia ferro,
125hic pater ipse loci positis Tirynthius armis
insudat validaque solum deforme bipenni,
cum grave nocturna caelum subtexitur umbra,
ipse fodit, ditesque Caprae 7 viridesque resultant
Taurubulae, et terris ingens redit aequoris echo,
130non tam grande sonat motis incudibus Aetne,
cum Brontes Steropesque ferit, nec maior ab antris
Lemniacis fragor est. ubi flammeus aegida cadat
Mulciber et castis exornat Pallada donis,
decrescunt scopuli, et rosea sub luce reversi
135artifices mirantur opus. vix annus anhelat
alter, et ingenti dives Tirynthius arce
despectat fluctus et iunctae tecta novercae
provocat et dignis invitat Pallada templis,
iam placidae dant signa tubae, iam fortibus ardens
140fumat harena sacris, hos nec Pisaeus honores
Iuppiter aut Cirrhae pater aspernetur opacae,
nil his triste locis; cedat lacrimabilis Isthmos, 8 [p. 152]
cedat atrox Nemec: litat hic felicior infans.
ipsae pumiceis 9 virides Nereides antris
145exsiliunt ultro: scopulis umentibus haerent
nec pudet occulte nudas spectare palaestras.
spectat et Ieario nemorosus palmite Gaurus
silvaque, quae fixam pelago Nesida coronat,
et placidus Limon omenque 10 Euploea carinis
150et Lucrina Venus, Phrygioque e vertice Graias
addisces, Misene, tubas, ridetque benigna
Parthenope gentile sacrum nudosque virorum
certatus et parva suae simulacra coronae.
Quin age et ipse libens proprii certaminis actus
155invicta dignare manu; seu nubila disco
findere seu volucres zephyros praecedere telo
seu tibi dulce manu Libycas nodare palaestras,
indulge sacris, et, si tibi poma supersunt
Hesperidum, gremio venerabilis ingere Pollae;
160nam capit et tantum non degenerabit 11 honorem.
quod si dulce decus viridesque resumeret annos,
da veniam, Alcidefors huic et pensa tulisses.
Haec ego nascentes laetus bacchatus ad aras
libamenta tuli. nunc ipse 12 in liminecerno
165solventem voces et talia dicta ferentem: 13 14 15 16 [p. 154]
macte animis opibusque meos imitate labores,
qui rigidas rupes infecundaeque pudenda
naturae deserta domas et vertis in usum
lustra habitata feris foedeque latentia profers
170numina, quae tibi nunc meritorum praemia solvam?
quas referam grates? Parcarum fila tenebo
extendamque colusduram seio vincere Mortem—,
avertam luctus et tristia damna vetabo
teque nihil laesum viridi renovabo senecta
175concedamque diu iuvenes spectare nepotes,
donec et hic sponsae maturus et illa marito,
rursus et ex illis soboles nova grexque protervus
nunc umeris inreptet avi. nunc agmine blando
certatim placidae concurrat ad oscula Pollae.
180nam templis numquam statuetur terminus aevi.
dum me flammigeri portabit machina caeli,
nec mihi plus Nemee priscumque habitabitur Argos
nee Tiburna domus solisque cubilia Gades.’
sic ait; et tangens surgentem altaribus ignem
185populeaque movens albentia tempora silva
et Styga et aetherii iuravit fulmina patris.

1 iam rarissimum Baehrens: amarissimum M: rarissimum

2 scis Vollmer: scit M.

3

4 rigentibus Gerart: gerentibus M: ingentibus Markland.

5

6 caestibus M: testibus ς: caedibus Markland. The jovial and amatory character of the god is a common theme of ancient literature. of Zeus. iv. 8 is addressed. Diana in her precinct by the lake. The lake of Nemi is

7

8 ditesque Caprae M: dites Capreae ς. those of Thebes by the music of Amphion.

9

10

11

12

13 pumiceis ς: puniceis M Pol. (from P).

14 Limon omenque Guyet: limo numenque M.

15 degenerabit M: degener ambit Gronovius.

16 ipse M: ipsum Dom.: ipso ς. Macnaghten's punctuation. Palaemon, son of Ino, those at Nemea in honour of Opheltes (Archemorus), for whom see Thebaid iv. (end), v. and vi. (init). famous; Icarus was a son of Oebalus, king of Sparta, and

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (51 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: