Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9] Non est itaque quod credas nos 1 plurimum libidini permisisse, legibus minimum. Longe enim frugalior haec iuventus est quam illa, cum reus adulterium apud iudices negaret, iudices apud reum 2 confiterentur, cum stuprum committeretur rei iudicandae causa, cum Clodius isdem vitiis gratiosus, quibus nocens, conciliaturas exerceret in ipsa causae dictione. Credat hoc quisquam ? Qui damnabatur uni adulterio, absolutus est multis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.