previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Erras, mi Lucili, si existimas nostri saeculi esse vitium luxuriam et neglegentiam boni moris et alia, quae obiecit suis quisque temporibus; hominum sunt ista, non temporum. Nulla aetas vacavit a culpa. Et si aestimare licentiam cuiusque saeculi incipias, pudet dicere, numquam apertius quam coram Catone peccatum est. [2] Credat aliquis pecuniam esse versatam in eo iudicio, in quo reus erat P. 1 Clodius ob id adulterium, quod cum Caesaris uxore in operto 2 commiserat violatis religionibus eius sacrificii, quod pro populo fieri dicitur sic summotis extra consaeptum omnibus viris, ut picturae quoque masculorum animalium contegantur ? Atqui dati iudicibus nummi sunt et, quod hac etiamnunc pactione turpius est, stupra insuper matronarum et adulescentulorum nobilium stilari loco exacta sunt. [3] Minus crimine quam absolutionc peccatum est: adulterii reus adulteria divisit nec ante fuit de salute securus, quam similes sui iudices suos reddidit. Haec in eo iudicio facta sunt, in quo, si nihil aliud, Cato testimonium dixerat.

Ipsa ponam verba Ciceronis, quia res fidem excedit [p. 110]

[4] " Accersivit ad se, promisit, intercessit, dedit, Iam veroo di boni, 3 rem perditam !—etiam noctes certarum mulierum atque adulescentulorum nobilium introductiones nonnullis iudicibus pro mercedis cumulo fuerunt." [5] Non vacat de pretio queri, plus in accessionibus fuit. " Vis se veri illius uxorem ? Dabo illam, vis divitis huius ? Tibi praestabo concubitum. Adulterium nisi feceris, damna. Illa formonsa, quam desideras, veniet. Illius tibi noctem promitto nec differo; intra comperendinationem fides promissi mei stabit. 4 " Plus est distribuere adulteria quam facere; hoc vero matribus familiae denuntiare est.

[6] Hi iudices Clodiani a senatu petierant praesidium, quod non erat nisi damnaturis necessarium, et inpetraverant. Itaque eleganter illis Catulus absoluto reo, " quid vos," inquit, " praesidium a nobis petebatis ? An ne nummi vobis eriperentur ? " Inter hos tamen iocos inpune tulit ante iudicium adulter, in iudicio leno, qui damnationem peius effugit quam meruit.

[7] Quicquam fuisse corruptius illis 5 moribus credis, quibus libido non sacris inhiberi, non iudiciis poterat, quibus in ea ipsa quaestione, quae extra ordinem senatusconsulto exercebatur, plus quam quaerebatur, admissum est ? Quaerebatur, an post adulterium aliquis posset tutus esse; apparuit sine adulterio [p. 112] tutum esse non posse. [8] Hoc inter Pompeium et Caesarem, inter Ciceronem Catonemque commissum est, Catonem inquam illum, quo sedente populus negatur permisisse sibi postulare Florales iocos nudandarum meretricum, si credis spectasse tunc severius homines quam iudicasse. Et fient et facta sunt ista, et licentia urbium aliquando disciplina metuque, numquam sponte considet.

[9] Non est itaque quod credas nos 6 plurimum libidini permisisse, legibus minimum. Longe enim frugalior haec iuventus est quam illa, cum reus adulterium apud iudices negaret, iudices apud reum 7 confiterentur, cum stuprum committeretur rei iudicandae causa, cum Clodius isdem vitiis gratiosus, quibus nocens, conciliaturas exerceret in ipsa causae dictione. Credat hoc quisquam ? Qui damnabatur uni adulterio, absolutus est multis. [10] Omne tempus Clodios, non omne Catones feret. Ad deteriora faciles sumus, quia nec dux potest nec comes deesse, et res ipsa etiam sine duce, sine comite procedit. Non pronum est 8 tantum ad vitia, sed praeceps, et quod plerosque inemendabiles facit, omnium aliarum artium peccata artificibus pudori sunt offenduntque deerrantem, vitae peccata delectant. [11] Non gaudet navigio [p. 114] gubernator everso, non gaudet aegro medicus elato, non gaudet orator, si patroni culpa reus cedidit; at contra omnibus crimen suum voluptati est. Laetatur ille adulterio, in quod inritatus est ipsa difficultate. Laetatur ille circumscriptione furtoque, nec ante illi culpa quam culpae fortuna displicuit. Id prava consuetudine evenit.

[12] Alioquin ut scias subesse animis etiam in pessima abductis boni sensum nec ignorari turpe, sed neglegi; omnes peccata dissimulant et, quamvis feliciter cesserint, fructu illorum utuntur, ipsa subducunt. At bona conscientia prodire vult et conspici; ipsas nequitia tenebras timet. [13] Eleganter itaque ab Epicuro dictum puto: " potest nocenti contingere, ut lateat, latendi fides non potest," aut si hoc modo melius hunc explicari posse iudicas sensum: " ideo non prodest latere peccantibus, quia latendi etiam si felicitatem habent, fiduciam non habent." Ita est: tuta scelera esse possunt, secura esse non possunt.

[14] Hoc ego repugnare sectae nostrae, si sic expediatur, non iudico. Quare ? Quia prima illa et maxima peccantium est poena peccasse, nec ullum scelus, licet illud fortuna exornet muneribus suis, licet tueatur ac vindicet, inpunitum est, quoniam sceleris [p. 116] in scelere supplicium est. Sed nihilominus et hae illam secundae poenae premunt ac secuntur, timere semper et expavescere et securitati diffidere.

Quare ego hoc supplicio nequitiam liberem ? Quare non semper illam in suspenso relinquam ? [15] Illic dissentiamus cum Epicuro, ubi dicit nihil iustum esse natura et crimina vitanda esse, quia vitari metus non posse; hic consentiamus mala facinora conscientia flagellari et plurimum illi tormentorum esse eo, quod perpetua illam sollicitudo urget ac verberat, quod sponsoribus securitatis suae non potest credere. Hoc enim ipsum argumentum est, Epicure, 9 natura nos a scelere abhorrere, quod nulli non etiam inter tuta timor est. Multos fortuna liberat poena, metu neminem. [16] Quare nisi quia infixa nobis eius rei aversatio est, quam natura damnavit ? Ideo numquam fides latendi fit etiam latentibus, quia coarguit illos conscientia et ipsos sibi ostendit. Proprium autem est nocentium trepidare. Male de nobis actum erat, quod multa scelera legem et vindicem effugiunt et scripta supplicia, nisi illa naturalia et gravia de praesentibus solverent et in locum patientiae timor cederet. VALE. grievous offences against Nature must pay the penalty in ready money, and that in place of suffering the punishment comes fear," [p. 118]

1 P. ed. Mentel.; A. BA.

2 operto later MSS.; aperto BA.

3 di boni Cicero, Ad Att. i. 16. 5; di omitted by BA.

4 mei stabit ed. Ven.; me extabit BA.

5 illis later MSS.: illius BA.

6 nos Haase; non BA.

7 reum Pincianus; eum BA.

8 non pronum est Lipsius; non prae nuntius BA.

9 est Epicure cod, Velz,; Epicuri est B; Epicure A.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: