Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8] Omnes istae artes circa instrumenta vitae occupatae sunt, non circa totam vitam. Itaque multa illas inhibent extrinsecus et inpediunt, spes, cupiditas, timor. At haec, quae artem vitae professa est, nulla re, quo minus se exerceat, vetari potest; discutit enim inpedimenta et traicit 1 obstantia. Vis scire, quam dissimilis sit aliarum artium condicio et huius ? In illis excusatius est voluntate peccare quam casu, in hac maxima culpa est sponte delinquere.
1 traicit Bartsch; tractat BA.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.