Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[51] Ecce altera quaestio, quomodo hominibus sit utendum. Quid agimus ? Quae damus praecepta ? Ut pareamus sanguini humano ? Quantulum est ei non nocere, cui debeas prodesse ! Magna scilicet laus est, si homo mansuetus homini est. Praecipiemus, ut naufrago manum porrigat, erranti viam monstret, cum esuriente panem suum dividat ? Quando omnia, quae praestanda ac vitanda sunt, dicam, cum possim breviter hanc illi formulam humani officii tradere: omne hoc, quod vides, quo divina atque humana conclusa sunt, unum est; membra sumus corporis magni.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.