Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[35] Si volumus habere obligatos et malis, quibus iam tenentur, avellere, discant, quid malum, quid bonum sit. Sciant omnia praeter [p. 80] virtutem mutare nomen, modo mala fieri, modo bona. Quemadmodum primum militiae vinculum est religio et signorum amor et deserendi nefas, tunc deinde facile cetera exiguntur mandanturque iusiurandum adactis, ita in iis, quos velis ad beatam vitam perducere: prima fundamenta iacienda sunt et insinuanda virtus. Huius quadam superstitione teneantur; hanc ament; cum hac vivere velint, sine hac nolint.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.