Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[54] Non licet, inquam, ire recta via. Trahunt in pravum parentes, trahunt servi. Nemo errat uni sibi, sed dementiam spargit in proximos accipitque invicem. Et ideo in singulis vitia populorum sunt, quia illa populus dedit. Dum facit quisque peiorem, factus est; didicit deteriora, deinde 1 docuit, effectaque est ingens illa [p. 46] nequitia congesto in unum quod cuique pessimum scitur. 5 Sit ergo aliquis custos et aurem subinde pervellat abigatque rumores et reclamet populis laudantibus.
1 deinde later MSS.; dein BA.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.