Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[18] Haec ab Aristone dicuntur; cui respondebimus ad singula. Primum adversus illud, quod ait, si quid obstat oculo et inpedit visum, debere removeri. Fateor huic non esse opus praeceptis ad videndum, sed remedio, quo purgetur acies et officientem sibi moram effugiat. Natura enim videmus, cui usum sui reddit qui removet 1 obstantia. Quid autem cuique debeatur officio, natura non docet.
1 removet ed. Rom.; removit BA.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.