Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[15] In matrimonio praecipies, quomodo vivat eum uxore aliquis, quam virginem duxit, quomodo eum ea, quae alicuius ante matrimonium experta est, quemadmodum eum locuplete, quemadmodum cum indotata. An non putas aliquid esse discriminis inter sterilem et fecundam, inter provectiorem et puellam, inter matrem et novercam ? Omnes species conplecti non possumus, atqui singulae propria exigunt; leges autem philosophiae breves sunt et omnia alligant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.