Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[26] Quare ergo incredibilia ista sint aput eos, qui virtutem colunt, quom 1 aput eos quoque reperiantur, 2 aput quos voluptas imperavit ? Hi quoque degeneres et humillimae mentis aiunt in summis doloribus, in summis calamitatibus sapientem [p. 464] nec miserum futurum nec beatum. Atqui hoc quoque incredibile est, immo incredibiles. Non video enim, quomodo non in infimum 3 agatur e fastigio suo deiecta virtus. Aut beatum praestare debet, aut si ab hoc depulsa est, non prohibebit fieri miserum. Stans non potest mitti; aut vincatur oportet aut vincat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.