Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] Huius opus unum est de divinis humanisque verum invenire. 1 Ab hac numquam recedit religio, pietas, iustitia et omnis alius comitatus virtutum consertarum et inter se [p. 396] cohaerentium. Haec docuit colere divina, humana diligere, et penes deos imperium esse, inter homines consortium. Quod aliquandiu inviolatum mansit, antequam societatem avaritia distraxit et paupertatis causa etiam is, quos fecit locupletissimos, fuit. Desierunt 2 enim omnia possidere, dum volunt propria.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.