previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


An merito reprehendat in quadam epistula Epicurus eos, qui dicunt sapientem se ipso esse contentum et propter hoc amico non indigere, desideras scire. Hoc obicitur Stilboni ab Epicuro et iis quibus summum bonum visum est animus inpatiens.

[2] In ambiguitatem incidendum est, si exprimere ἀπάθειαν uno verbo cito voluerimus et inpatientiam dicere. Poterit enim contrarium ei, quod significare volumus, intellegi. Nos eum volumus dicere, qui respuat omnis mali sensum; accipietur is, qui nullum [p. 44] ferre possit malum. Vide ergo, num satius sit aut invulnerabilem animum dicere aut animum extra omnem patientiam positum. [3] Hoc inter nos et illos interest: noster sapiens vincit quidem incommodum omne, sed sentit; illorum ne sentit quidem. Illud nobis et illis commune est: sapientem se ipso esse contentum. Sed tamen et amicum habere vult et vicinum et contubernalem, quamvis sibi ipse sufficiat.

[4] Vide quam sit se contentus; aliquando sui parte contentus est. Si illi manum aut morbus aut hostis exciderit, si quis oculum vel oculos casus excusserit, reliquiae illi suae satisfacient, et erit inminuto corpore et amputato tam laetus, quam integro 1 fuit. Sed quae si 2 desunt, non desiderat, non deesse mavult. [5] Ita sapiens se contentus est, non ut velit esse sine amico, sed ut possit. Et hoc, quod dico " possit," tale est: amissum aequo animo fert.

Sine amico quidem numquam erit. In sua potestate habet, quam cito reparet. Quomodo si perdiderit Phidias statuam, protinus alteram faciet; sic hic faciendarum amicitiarum artifex substituet alium in locum amissi. [6] Quaeris, quomodo amicum cito facturus sit; dicam, si illud mihi tecum converterit, ut statim tibi solvam, quod debeo, et quantum ad hanc epistulam, paria faciamus. Hecaton ait: " Ego tibi monstrabo amatorium sine medicamenta, sine herba, sine ullius veneficae carmine: si vis amari, ana." Habet autem non tantum usus amicitiae [p. 46] veteris et certae magnam voluptatem, sed etiam initium et comparatio novae. [7] Quod interest inter metentem agricolam et serentem, hoc inter eum, qui amicum paravit et qui parat. Attalus philosophus dicere solebat iucundius esse amicum facere quam habere, quomodo artifici iucundius pingere est quam pinxisse. Illa in opere suo occupata sollicitudo ingens oblectamentum habet in ipsa occupatione. Non aeque delectatur, qui ab opere perfecto removit manum. Iam fructu artis suae fruitur; ipsa fruebatur arte, cum pingeret. Fructuosior est adulescentia liberorum, sed infantia dulcior.

[8] Nunc ad propositum revertamur. Sapiens, etiam si contentus est se, tamen habere amicum vult, si nihil aliud, ut exerceat amicitiam, ne tam magna virtus iaceat, non ad hoc, quod dicebat Epicurus in hac ipsa epistula, " ut habeat, qui sibi aegro adsideat, succurrat in vincula coniecto vel inopi," sed ut habeat aliquem, cui ipse aegro adsideat, quem ipse circumventum hostili custodia liberet. Qui se spectat et propter hoc ad amicitiam venit, male cogitat. Quemadmodum coepit, sic desinet: paravit amicum adversum vincla laturum opem; cum primum crepuerit catena, discedet. [9] Hae sunt amicitiae, quas temporarias populus appellat; qui utilitatis causa adsumptus est, tamdiu placebit, quamdiu utilis fuerit. [p. 48] Hac re florentes amicorum turba circumsedet; circa eversos solitudo est, et inde amici fugiunt, ubi probantur. Hac re ista tot nefaria exempla sunt aliorum metu relinquentium, aliorum metu prodendum. Necesse est initia inter se et exitus congruant. Qui amicus esse coepit, quia expedit, et desinet, 3 quia expedit. Placebit aliquod pretium contra amicitiam, si ullum in illa placet praeter ipsam.

[10] In quid amicum paro? Ut habeam pro quo mori possim, ut habeam quem in exilium sequar, cuius me morti opponam 4 et inpendam. Ista, quam tu describis, negotiatio est, non amicitia, quae ad commodum accedit, quae quid 5 consecutura sit spectat. [11] Non dubie habet aliquid simile amicitiae affectus amantium; possis dicere illam esse insanam amicitiam. Numquid ergo quisquam amat lucri causa ? Numquid ambitionis aut gloriae ? Ipse per se amor omnium aliarum rerum neglegens animos in cupiditatem formae non sine spe mutuae caritatis accendit. Quid ergo? Ex honestiore causa coit turpis adfectus? " [12] Non agitur," inquis, " nunc de hoc, an amicitia propter se ipsam adpetenda sit." Immo vero nihil magis probandum est. Nam si propter se ipsam expetenda est, potest ad illam accedere qui se ipso contentus est. " Quomodo ergo ad illam accedit?" Quomodo ad rem pulcherrimam, non [p. 50] lucro captus nec varietate fortunae perterritus. Detrahit amicitiae maiestatem suam, qui illam parat ad bonos casus.

[13] Se contentus est sapiens. Hoc, mi Lucili, plerique perperam interpretantur; sapientem undique submovent et intra cutem suam cogunt. Distinguendum autem est, quid et quatenus vox ista promittat; se contentus est sapiens ad beate vivendum, non ad vivendum. Ad hoc enim multis illi rebus opus est, ad illud tantum animo sano et erecto et despiciente fortunam.

[14] Volo tibi Chrysippi quoque distinctionem indicare. Ait sapientem nulla re egere, et tamen multis illi rebus opus esse. " Contra stulto nulla re opus est, nulla enim re uti scit, sed omnibus eget." Sapienti et manibus et oculis et multis ad cotidianum usum necessariis opus est, eget nulla re. Egere enim necessitatis est, nihil necesse sapienti est. [15] Ergo quamvis se ipso contentus sit, amicis illi opus est. Hos cupit habere quam plurimos, non ut beate vivat; vivet enim etiam sine amicis beate. Summum bonum extrinsecus instrumenta non quaerit. Domi colitur, ex se totum est. Incipit fortunae esse subiectum, 6 si quam partem sui foris quaerit.

[16] "Qualis tamen futura est vita sapientis, si sine amicis relinquatur in custodiam coniectus, vel in aliqua gente aliena destitutus, vel in navigatione longa retentus, aut in desertum litus eiectus?" [p. 52] Qualis est Iovis, cum resoluto mundo et dis in unum confusis paulisper cessante natura adquiescit sibi cogitationibus suis traditus. Tale quiddam sapiens facit; in se reconditur, secum est. [17] Quamdiu quidem illi licet suo arbitrio res suas ordinare, se contentus est et ducit uxorem; se contentus est 7 et liberos tollit; se contentus est et tamen non viveret, si foret sine homine victurus. Ad amicitiam fert illum nulla utilitas sua, sed naturalis inritatio. Nam ut aliarum nobis rerum innata dulcedo est, sic amicitiae. Quomodo solitudinis 8 odium est et adpetitio societatis, quomodo hominem homini natura conciliat, sic inest huic quoque rei stimulus, qui nos amicitiarum adpetentes faciat. [18] Nihilominus cum sit amicorum amantissimus, cum illos sibi comparet, saepe praeferat, omne intra se bonum terminabit et dicet, quod Stilbon ille dixit, Stilbon quem Epicuri epistula insequitur; hic enim capta patria, amissis liberis, amissa uxore cum ex incendio publico solus et tamen beatus exiret, interroganti Demetrio, cui cognomen ab exitio urbium Poliorcetes fuit, numquid perdidisset, " Omnia," inquit, " bona mea mecum sunt."

[19] Ecce vir fortis ac strenuus! Ipsam hostis sui victoriam vicit. " Nihil," inquit, " perdidi "; dubitare illum coegit, an vicisset. "Omnia mea mecum [p. 54] sunt 9 ; " hoc ipsum est nihil bonum putare, quod eripi possit.

Miramur animalia quaedam, quae per medios ignes sine noxa corporum transeant; quanto hic mirabilior vir, qui per ferrum et ruinas et ignes inlaesus et indemnis evasit! Vides, quanto facilius sit totam gentem quam unum virum vincere ? Haec vox illi communis est cum Stoico. Aeque et hic intacta bona per concrematas urbes fert. Se enim ipso contentus est. Hoc felicitatem suam fine designat.

[20] Ne existimes nos solos generosa verba iactare; et ipse Stilbonis obiurgator Epicurus similem illi vocem emisit, quam tu boni consule, etiam si hunc diem iam expunxi. " Si cui," inquit, " sua non videntur amplissima, licet totius mundi dominus sit, tamen miser est." Vel si hoc modo tibi melius enuntiari videtur,— id enim agendum est, ut non verbis serviamus, sed sensibus,—: " Miser est, qui se non beatissimum iudicat, licet imperet mundo.'' [21] Ut scias autem hos sensus esse communes, natura scilicet dictante, apud poetam comicum invenies:

Non est beatus, esse se qui non putat.
Quid enim refert, qualis status tuus sit, si tibi videtur malus? " [22] Quid ergo?" inquis. "Si beatum se dixerit ille turpiter dives et ille multorum dominus sed plurium servus, beatus sua sententia fiet ? " Non [p. 56] quid dicat, sed quid sentiat, refert, nec quid uno die sentiat, sed quid adsidue. Non est autem quod verearis, ne ad indignum res tanta perveniat; nisi sapienti sua non placent. Omnis stultitia laborat fastidio sui. VALE.

1 integro b 1; in integro the other MSS.

2 si Buecheler and Watzinger; sibi MSS.

3 quia expedit, et desinet, added by Haase.

4 et before opponam omitted by many editors, but retained by Hense. opponam is used in the double meaning of " set against" and " mortgage," cf Catullus xxvi. 2.

5 quae quid later MSS.; quae quicquid MSS.; quaeque quid Buecheler.

6 subiectum Erasmus; subiectus MSS.

7 est added by editors.

8 solitudinis Haupt; solitudo in MSS.

9 id est iustitia, virtus, prudentia, after sunt, most MSS.; deleted by Buecheler.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (7 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: