Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[41] Putemus nos ad contionem vocatos; lex de abolendis divitiis fertur. His interrogationibus suasuri aut dissuasuri sumus ? His effecturi, ut populus Romanus paupertatem, fundamentum et causam imperii sui, requirat ac laudet, 1 divitias autem suas timeat, ut cogitet has se apud victos repperisse, hinc ambitum et largitiones et tumultus in urbem sanctissimam et temperantissimam inrupisse, nimis luxuriose ostentari gentium spolia, quod unus populus eripuerit omnibus, facilius ab omnibus uni eripi posse ? Hanc [p. 348] satius est suadere 2 et expugnare adfectus, non circumscribere. Si possumus, fortius loquamur; si minus, apertius. VALE.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.