Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11] Quantae nunc aliqui rusticitatis damnant Scipionem, quod non in caldarium suum latis specularibus diem admiserat, quod non in multa luce decoquebatur et expectabat, 1 ut in balneo concoqueret. O hominem calamitosum! Nesciit 2 vivere. Non saccata aqua lavabatur, sed saepe turbida et, cum plueret vehementius, paene lutulenta. Nec multum eius intererat, an 3 sic lavaretur; veniebat enim ut sudorem illic ablueret, non ut unguentum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.