Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[28] Quaeris quid sit malum ? Cedere iis, quae mala vocantur, et illis libertatem suam dedere, pro qua [p. 302] cuncta patienda sunt. Perit libertas, nisi illa contemnimus, quae nobis iugum inponunt. Non dubitarent, quid conveniret forti viro, si scirent, quid esset fortitudo. Non est enim inconsulta temeritas nec periculorum amor nec formidabilium adpetitio; scientia est distinguendi, quid sit malum et quid non sit. Diligentissima in tutela sui 1 fortitudo est et eadem patientissima eorum, quibus falsa species malorum est. "
1 sui later MSS.; vi VPb.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.