Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Singulos dies tibi meos et quidem totos indicari iubes; bene de me iudicas, si nihil esse in illis putas, quod abscondam. Sic certe vivendum est, tamquam in conspectu vivamus; sic cogitandum, tamquam aliquis in pectus intimum introspicere 1 possit; et potest. Quid enim prodest ab homine aliquid esse secretum ? Nihil deo clusum est. Interest animis nostris et cogitationibus mediis intervenit—sic intervenit, dico, tamquam aliquando discedat.
1 introspicere Hense; prospicere VPb.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.