Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[12] Omnia ista per se non sunt honesta nec gloriosa, sed quicquid ex illis virtus adiit tractavitque, honestum et gloriosum facit; illa in medio posita sunt; interest, utrum malitia illis an virtus manum admoverit. Mors enim illa, quae in Catone gloriosa est, in Bruto statim [p. 248] turpis est et erubescenda. Hic est enim Brutus, qui cum periturus mortis moras quaereret, ad exonerandum ventrem secessit et evocatus ad mortem iussusque praebere cervicem: "praebebo," inquit, "ita vivam." Quae dementia est fugere, cum retro ire non possis ? "Praebebo," inquit, "ita vivam." Paene adiecit' "vel sub Antonio." O hominem dignum, qui vitae dederetur!
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.