Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8] Non pono utrique par pretium. Pluris aestimo beneficium quam iniuriam. Non omnes grati sciunt debere beneficium; potest etiam inprudens et rudis et unus e turba, utique dum prope est ab accepto; ignorat autem, quantum pro eo debeat. Uni sapienti notum est, quanti res quaeque taxanda sit. Nam [p. 224] ille, de quo loquebar modo, stultus etiam si bonae voluntatis est, aut minus quam debet aut alio quam debet tempore 1 aut quo non debet loco reddit. Id quod referendum est, effundit atque abicit.
1 aut alio quam debet tempore Buecheler; aut tempore MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.