Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[16] Plurimum autem momenti persona solet adferre in rebus eiusmodi: " Dedisti mihi beneficium in servo, iniuriam fecisti in patre. Servasti mihi filium, sed patrem 1 abstulisti." Alia deinceps, per quae procedit omnis conlatio, prosequitur et, si pusillum erit, quod intersit, dissimulabit. Etiam si multum fuerit, sed si id donari salva pietate ac fide poterit, remittet; id est, si ad ipsum tota pertinebit iniuria.
1 patrem edd.; patri Vb; patiā P.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.