Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Hodierno die non tantum meo beneficio mihi vaco, sed spectaculi, quod omnes molestos ad sphaeromachian avocavit. Nemo inrumpet, nemo cogitationem meam impediet, quae hac ipsa fiducia procedit audacius. Non crepuit subinde ostium, non adlevabitur velum; licebit tuto vadere, 1 quod magis necessarium est per se eunti et suam sequenti viam. Non ergo sequor priores ? Facio, sed permitto mihi et invenire aliquid et mutare et relinquere. Non servio illis, sed adsentior.
1 tuto vadere Hense; uno vadere MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.