Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[17] " Dolorem gravem sentio." Quid ergo ? Non sentis, [p. 192] si illum muliebriter tuleris? Quemadmodum perniciosior est hostis fugientibus, sic omne fortuitum incommodum magis instat cedenti et averso. " Sed grave est." Quid ? Nos ad hoc fortes sumus, ut levia portemus ? Utrum vis longum esse morbum an concitatum 1 et brevem ? Si longus est, habet intercapedinem, dat refectioni locum, multum temporis donat, necesse est, ut exurgit, 2 et desinat. Brevis morbus ac praeceps alterutrum faciet: aut extinguetur aut extinguet. Quid autem interest, non sit an non sim ? In utroque finis dolendi est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.