Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[17] Cetera opinione bona sunt et nomen quidem habent commune cum veris, proprietas in illis boni non est. Itaque commoda vocentur et, ut nostra lingua loquar, [p. 124] producta. Ceterum sciamus mancipia nostra esse, non partes; et sint apud nos, sed ita, ut meminerimus extra nos esse. Etiam si apud nos sint, inter subiecta et humilia numerentur propter quae nemo se adtollere debeat. Quid enim stultius quam aliquem eo sibi placere, quod ipse non fecit ?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.