Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[28] Itaque inchoatus et ad summa procedens cultorque virtutis, etiam si adpropinquat perfecto bono, sed ei nondum summam manum inposuit, ibit 1 interim cessim et remittet aliquid ex intentione mentis. Nondum enim incerta transgressus est, etiamnunc versatur in lubrico. Beatus vero et virtutis exactae tunc se maxime amat, cum fortissime expertus est, et metuenda ceteris, si alicuius honesti officii pretia sunt, non tantum fert, sed amplexatur multoque audire mavult " tanto melior" quam "tanto felicior."
1 ibit Gruter; ibi VPb.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.