Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] Sed latrocinium fecit [p. 32] aliquis, occidit hominem." Quid ergo ? 1 Quia occidit ille, meruit ut hoc pateretur; tu quid meruisti miser, ut hoc spectes ? " Occide, verbera, ure ! Quare tam timide incurrit in ferrum ? Quare parum audacter occidit ? Quare parum libenter moritur ? Plagis agatur 2 in vulnera, mutuos ictus nudis et obviis pectoribus excipiant." Intermissum est spectaculum: "interim iugulentur homines, ne nihil agatur." Age, ne hoc quidem intellegitis, mala exempla in eos redundare, qui faciunt ? Agite dis inmortalibus gratias, quod eum docetis esse crudelem, qui non potest discere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.