Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[23] Ergo tuam quoque virtutem non magis laudabis, si corpus illi tuum 1 integrum fortuna praestiterit quam si ex aliqua parte mutilatum; alioqui hoc erit ex servorum habitu dominum aestimare. Omnia enim ista, in quae dominium casus exercet, serva sunt, pecunia et corpus et honores, inbecilla, fluida, mortalia, possessionis incertae. Illa rursus libera et invicta opera virtutis, quae non ideo magis adpetenda sunt, si benignius a fortuna tractantur, nec minus, si aliqua iniquitate rerum premuntur.
1 illituum VP; illibatum a MS. of Opsopoeus, perhaps correctly, as Hense thinks.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.