Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[26] Hoc ego, Lucili, facere soleo: ex omni notione, 1 etiam si a philosophia longissime aversa est, eruere aliquid conor et utile efficere. Quid istis, quae modo tractavimus, remotius 2 a reformatione morum ? Quomodo meliorem me facere ideae Platonicae possunt? Quid ex istis traham, quod cupiditates meas conprimat ? Vel hoc ipsum, quod omnia ista, quae sensibus serviunt, quae nos accendunt et inritant, negat Plato ex his esse, quae vere sint.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.