Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[12] Hoc ergo est genus primum et antiquissimum et, ut ita dicam, generale. Cetera genera quidem sunt, [p. 394] sed specialia. Tamquam homo genus est. Habet enim in se nationum species: Graecos, Romanos, Parthos. Colorum: albos, nigros, flavos. Habet singulos: Catonem, Ciceronem, Lucretium. Ita qua multa continet, in genus cadit; qua sub alio est, in speciem. Illud genus " quod est " generale, supra se nihil habet; initium rerum est; omnia sub illo sunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.