Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] Ex consuetudine tamen mea circumspicere coepi, an aliquid illic invenirem, quod mihi posset bono esse, et derexi 1 oculos in villam, quae aliquando Vatiae fuit. In hac ille praetorius dives, nulla alia re quam otio notus, consenuit et ob hoc unum felix habebatur. Nam quotiens aliquos amicitiae Asinii Galli, quotiens Seiani odium, deinde amor merserat, aeque enim offendisse illum quam amasse periculosum fuit, exclamabant homines: " O Vatia, solus scis vivere."
1 derexi Hense; direxi MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.