Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8] Quia etiamnunc in illis est; somnium narrare vigilantis est, et vitia sua confiteri sanitatis indicium est. Expergiscamur ergo, ut errores nostros coarguere possimus. Sola autem nos philosophia excitabit, sola somnum excutiet gravem. Illi te totum dedica. Dignus illa es, illa digna te est; ite in complexum alter alterius. Omnibus aliis rebus te nega, fortiter, aperte. Non est quod precario philosopheris.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.