Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11] Erras, si in navigatione tantum existimas minimum esse, quo a 1 morte vita diducitur; in omni loco aeque tenue intervallum est. Non ubique se mors tam prope ostendit; ubique tam prope est. Has tenebras discute; et facilius ea trades, ad quae praeparatus sum. Dociles natura nos edidit et 12 rationem dedit inperfectam, sed quae perfici posset. De iustitia mihi, de pietate disputa, de frugalitate, de pudicitia utraque, et illa, cui alieni corporis abstinentia est, et hac, cui sui cura. Si me nolueris per devia ducere, facilius ad id, quo tendo, perveniam. Nam ut ait ille tragicus, [p. 330] Veritatis simplex oratio est. Ideoque illam inplicari non oportet; nec enim quicquam minus convenit quam subdola ista calliditas animis magna conantibus. VALE.
1 a added by Muretus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.