previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Ad epistulam, quam mihi ex itinere misisti, tam longam quam ipsum iter fuit, postea rescribam. Seducere me debeo et quid suadeam circumspicere. Nam tu quoque, qui consulis, diu an consuleres cogitasti; quanto magis hoc mihi faciendum est, [p. 314] cum longiore mora opus sit, ut sol vas quaestionem quam ut proponas ? Utique cum aliud tibi expediat, aliud mihi. Iterum ego tamquam Epicureus loquor ?

[2] Mihi vero idem expedit, quod tibi; aut non sum amicus, nisi quicquid agitur ad te pertinens, meum est. Consortium rerum omnium inter nos facit amicitia. Nec secundi quicquam singulis est nec adversi; in commune vivitur. Nec potest quisquam beate degere, qui se tantum intuetur, qui omnia ad utilitates suas convertit; alteri vivas oportet, si vis tibi vivere. [3] Haec societas diligenter et sancte observata, quae nos homines hominibus 1 miscet et iudicat aliquod esse commune ius generis humani, plurimum ad illam quoque, de qua loquebar, interiorem societatem amicitiae colendam proficit. Omnia enim cum amico communia habebit, qui multa cum homine.

[4] Hoc, Lucili virorum optime, mihi ab istis subtilibus praecipi malo, quid amico praestare debeam, quid homini, quam quot modis amicus dicatur, et homo quam multa significet. In diversum ecce sapientia et stultitia discedunt; cui accedo ? In utram ire partem iubes ? Illi homo pro amico est, huic amicus non est pro homine. Ille amicum sibi parat, hic se [p. 316] amico. Tu mihi verba distorques et syllabas digeris.

[5] Scilicet nisi interrogationes vaferrimas struxero et conclusione falsa a vero nascens mendacium adstrinxero, non potero a fugiendis petenda secernere. Pudet me; in re tam seria senes ludimus. 2

[6] " Mus syllaba est. Mus autem caseum rodit; syllaba ergo caseum rodit." Puta nunc me istuc non posse solvere. Quod mihi ex ista inscientia 3 periculum inminet ? Quod incommodum ? Sine dubio verendum est, ne quando in muscipulo syllabas capiam aut ne quando, si neglegentior fuero, caseum liber comedat. Nisi forte illa acutior est collectio: " Mus syllaba est. Syllaba autem caseum non rodit; mus ergo caseum non rodit." [7] O pueriles ineptias! In hoc supercilia subduximus ? In hoc barbam demisimus ? Hoc est, quod tristes docemus et pallidi ?

Vis scire, quid philosophia promittat generi humano ? Consilium. Alium mors vocat, alium paupertas urit, alium divitiae vel alienae torquent vel suae. Ille malam fortunam horret, hic se felicitati suae subducere cupit. Hunc homines male habent, illum di. [8] Quid mihi lusoria ista conponis ? Non est iocandi locus; ad miseros advocatus es. Opem laturum te naufragis, captis, aegris, egentibus, [p. 318] intentae securi subiectum praestantibus caput pollicitus es. Quo diverteris ? Quid agis ?

Hic, cum quo ludis, timet; succurre, †quidquid laqueti res pendentium penis. 4Omnes undique ad te manus tendunt, perditae vitae perituraeque auxilium aliquod inplorant, in te spes opesque sunt. Rogant, ut ex tanta illos volutatione extrahas, ut disiectis et errantibus clarum veritatis lumen ostendas.

[9] Dic, quid natura necessarium fecerit, quid supervacuum, quam faciles leges 5 posuerit, quam iucunda sit vita, quam expedita illas sequentibus, quam acerba et inplicita eorum, qui opinioni plus quam naturae crediderunt.

Ad horum mala levanda valere lusoria ista crediderim, 6 si prius docueris, quam partem eorum levatura sint. Quid istorum cupiditates demit ? Quid temperat ? Utinam tantum non prodessent! Nocent. Hoc tibi, cum voles, manifestissimum faciam, comminui et debilitari generosam indolem in istas argutias coniectam. [10] Pudet dicere, contra fortunam militaturis quae porrigant tela, quemadmodum illos subornent. Hac ad summum bonum itur ? Per istud philosophia 7 "sive nive" et turpes infamesque etiam ad album [p. 320] sedentibus exceptiones ? Quid enim aliud agitis, cum eum, quem interrogatis, scientes in fraudem inducitis, quam ut formula cecidisse videatur ? Sed quemadmodum illos praetor, sic hos philosophia in integrum restituit. [11] Quid disceditis ab ingentibus promissis et grandia locuti, effecturos vos, ut non magis auri fulgor quam gladii praestringat oculos meos, ut ingenti constantia et quod omnes optant et quod omnes timent calcem, ad grammaticorum elementa descenditis ? Quid dicitis ?

Sic itur ad astra ?
Hoc enim est, quod mihi philosophia promittit, ut parem deo faciat. Ad hoc invitatus sum, ad hoc veni; fidem praesta.

[12] Quantum potes ergo, mi Lucili, reduc te ab istis exceptionibus et praescriptionibus philosophorum. Aperta decent et simplicia bonitatem. Etiam si multum superesset aetatis, parce dispensandum erat, ut sufficeret necessariis; nunc quae dementia est supervacua discere in tanta temporis egestate ? VALE. [p. 322]

1 homines hominibus later MSS.; omnes hominibus pLPb; omnes omnibus Muretus.

2 After ludimus most MSS. give Vale. Seneca Lucilio suo Salutem; Hense brackets.

3 inscientia P2 and Lipsius; scientia pLPb.

4 The passage is corrupt, but the general sense is given in the translation. Buecheler suggests succurre, quidquid laqueist timore pendenti rumpens.

5 faciles leges later MSS.; faciles LPb; felices p.

6 ad horum .... crediderim added by Hense as supplying the required connexion.

7 philosophia Page; philosophiae MSS.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: